Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXIV. AD LEONEM III PAPAM. (Anno 796.) Commendat se summi pontificis, tanquam vicarii apostolorum et Ecclesiae principis, apostolicae sollicitudini per Angilbertum.
| 1 | Domino beatissimo, atque omni honore nominando Leoni papae, humilis levita Albinus aeternae in Christo gloriae salutem. |
| 2 | Suscipiat, obsecro, sanctissima pietas vestra, Pater charissime [Al., gloriosissime], benigno animo nostrae parvitatis litterulas, et me devotum vestrae dilectionis famulum agnosce. |
| 3 | Semper sanctae Romanae sedis beatissimos, quantum valui, principes et pastores amavi, cupiens illorum sanctissimis intercessionibus inter oves Christi numerari, quas Deus Christus post resurrectionis suae gloriam beato Petro principi apostolorum pascendas commendavit. |
| 4 | Quod vere dignum esse fateor, omnem illius gregis multitudinem suo pastori, licet in diversis terrarum pascuis commorantem, una charitatis fide subiectam esse, et sicut pio pastori condecet, magnam commissi sibi gregis curam habere, et sedula pietatis admonitione et sanctitatis intercessione praevidere [Al., providere], ne aliqui ex illis per praecipitia errorum a via veritatis et perpetuae pascuis vitae exorbitare incipiant. |
| 5 | Gregis sanitas gloria est pastoris, et multiplicatio illius merces aeterna. |
| 6 | Ecce tu, sanctissime Pater, pontifex a Deo electus, vicarius apostolorum, haeres Patrum, princeps Ecclesiae, unius immaculatae columbae nutritor. |
| 7 | In te fides resplendeat, devotio fulgeat, charitas abundet [Al., resplendeat, fulgeat, abundet]. |
| 8 | Congrega nos filios sanctae Dei Ecclesiae paternae miserationis affectu, tuis sanctissimis orationibus et dulcissimis sacrarum litterarum exhortationibus, intra firmissimum Ecclesiae soliditatis ovile, ne aliquis ex nobis errabundus lupina rapacitate foris inveniatur devorandus. |
| 9 | Nam splendentia coelestis militiae agmina, nativitatis Domini nostri Iesu Christi gaudia primo pastoribus, qui supra suos devote vigilarunt greges, nuntiare venerunt. |
| 10 | Ecce tuis sanctissimis vigiliis ad pastoralem sollicitudinem, probatissime archimandrita, angelicas a supernis sedibus visitationes astare non dubitamus, quorum auxilio quaecunque divinam poposceris pietatem, impetrare te posse credimus. |
| 11 | Unde ego ultimus sacratissimi ovilis vernaculus, et morbida peccatis ovicula, spe praecipuae bonitatis vestrae animatus, ante sanctissimos paternitatis tuae pedes animo prostratus suppliciter deposco, quatenus dirissima [Al. durissima] peccatorum meorum vincula per ecclesiasticam apostolicae auctoritatis potestatem solvere digneris, et paternae pietatis precibus cursum vitae meae qui restat ad perpetuae portas civitatis dirigere studeas. |
| 12 | Grandia posco quidem, sed charitas grandia novit dare. |
| 13 | Poscentem pro filia viduam Christi clementia non spernit, sed ait: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi, sicut vis (Matth. XV, 28). |
| 14 | Fides me hortatur haec poscere, spes confirmat impetrare; charitas, credo, negare non praesumit. |
| 15 | Christus pro nobis, cum inimici essemus, mori non dubitavit: quanto magis te, Pater sancte, pro amicis orare velle credendum est? |
| 16 | Sub te pastore augeatur grex Christi. |
| 17 | Tu consolator moerentium, adiutor laborantium, spes ad te clamantium, lux vitae, religionis decus. |
| 18 | Locus in quo stas, omnibus te honorabilem facit, et morum nobilitas laudabilem et pietatis devotio amabilem. |
| 19 | Et qui sedem sanctorum tenes Patrum, eorum exemplis inhaereas semper, ut cum illis multiplici laboris mercede in Domini Dei tui gaudia intrare merearis. |
| 20 | Iste filius meus charissimus Angilbertus [Al., Engilbertus] vobis patefacere valet nostrae parvitatis erga apostolicam sedem devotionem, etiam et voluntatis nostrae petitionem, quem vestrae pietati valde fidelem esse agnovi: et ideo nostrae necessitatis causas illi iniunximus, ut per os illius pietatis vestrae aures mei cordis audiant obsecrationes. |