monumenta.ch > Alcuinus > 23
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXII. AD QUEMDAM. Filium et peregrinationis socium ad virtutes stimulat. Memorat et commendat sapientiae studium; doctrinas olim datas in memoriam revocat. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD LEONEM III PAPAM. (Anno 796.) Commendat se summi pontificis, tanquam vicarii apostolorum et Ecclesiae principis, apostolicae sollicitudini per Angilbertum.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXIII. AD FRATRES SANCTI MARTINI TURONICAE CIVITATIS. (Circa annum 795.) Cum illis esse cupit, eosque hortatur ad virtutes monachis convenientes.

1 Sanctissimis in Christo fratribus, et beato Martino confessori Christi servientibus, humilis levita Alcuinus salutem.
2 Ex quo vestram beatitudinem scire potui, semper amare volui, quia sanctitas vestra cordi meo amorem infundit vestri, optans unus esse ex vobis.
3 Ut si meritis esse nequivissem, charitate tamen fraternae dilectionis coniunctus essem, quatenus in die magno resurrectionis omnium particeps essem eorum, quos tantus pastor suo regi praesentabit.
4 O felix familia, tali gaudens pastore, talem habens in die Domini doctorem [Edit. ductorem]!
5 felix qui eius tota voluntate sequitur vestigia, ut illius inhaerens praeceptis ipsius mereatur consociari gloriae.
6 Ut hoc fieri valeat, nulla vos saeculi concupiscentia, nullum carnale desiderium abstrahat; nec vestrae salutis vosmetipsos negligentes esse decet, nec paratam vobis in Deo gloriam parvipendere.
7 Habetis enim Dei gratiam auxiliantem vobis, et magnum intercessorem, sanctum scilicet Martinum, deprecantem quotidie pro vobis: quia in cuius servitio quotidie statis in domo sua, illum habetis in coelis omni hora suffragatorem.
8 Quapropter, dilectissimi fratres, diligentissime contendite, ut saepius vos inveniat visitatio sui sanctissimi Spiritus in laudibus divinis vigilantes.
9 In loco in quo elegit sibi requiem dulcissimam, sic fundite preces vestras, quasi praesente Deo loquentes et sanctis eius.
10 Nec sit aliud in corde, aliud in ore; quia homo audit quod os loquitur, Deus inspicit quod cor cogitat; quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19).
11 Et omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11).
12 Per humilitatem vero, obedientiam et charitatem monachus coelum ascendit.
13 Non est igitur laudabile in vestimentis habitum imitari Patrum, sine observatione mandatorum quae illi statuerunt Deo servientibus.
14 Qui foris in oculis hominum ovis in vestimentis videri cupit, intus ante conspectum Dei per cordis secreta esse contendat, quod foris ante homines putari cupit.
15 Charitas igitur quam Deus praecepit duplex esse debet, id est Dei et proximi.
16 Una quae supra nos est, id est Deus; altera quae iuxta nos est, id est homo.
17 Deus ex toto corde et ex tota anima et ex tota diligatur virtute.
18 Proximos vero sicut nosmetipsos diligamus (Matth. XXII, 37, 39).
19 Si quaerat quislibet, qui sit proximus?
20 omnem Christianum intelligere debet, veluti in Evangelio legimus de Samaritano, qui vulneratum adiuvit (Luc. X).
21 Item obedientia duplex esse debet, id est, et mala non facere quae prohibentur, et bona facere quae iubentur.
22 Et haec duo, id est charitas et obedientia, cum summa iubentur humilitate impleri.
23 Haec sunt tria praecepta quae aperient monachis portas coeli.
24 His itaque quasi radicibus aliae succrescunt virtutes, quasi ramorum fertilitas, quibus fructus vitae nascitur aeternae.
25 Nec me, rogo, sanctissimi Patres et fratres, praesumptuosum aestimate, cur vobis haec scriberem.
26 Charitas mea me compulit in has prorumpere litteras; optans vobis omnia bona a Deo dari [Can., donari], ut in saeculo honorem habeatis cum hominibus et in futuro saeculo vitam aeternam cum sanctis Dei.
27 Vos vero seniores in spiritu mansuetudinis, sicut Apostolus praecepit, iuniores vestros admonete, quia illorum salus vestra est merces (I Cor. IV), illorum eruditio vestra est remuneratio.
28 Quia qui arborem plantat, mercedem de fructu illius accipere cogitat.
29 Habete adolescentes quasi, filios, quatenus illi vos habeant ut patres.
30 Exemplis bonis illos instruite, admonete ut charissimos, castigate ut conservos; quia haec est fraterna charitas, ut omnes quasi vosmetipsos ad coronam supernae beatitudinis perducere studeatis.
31 Adolescentes vero senioribus quasi patribus subditi estote (I Petr. V, 5), sicut de Deo Christo legitur in Evangelio, quod subditus esset suis parentibus (Luc. II, 51).
32 Si vero Deus homo et Dominus omnium subditus esse non dedignatur hominibus, quanto magis et vos, pueri et adolescentes, subditi esse debetis magistris vestris, ut per illorum bonam doctrinam proficere et florere, et exaltari in Ecclesia Christi, et ad vitam aeternam cum illis, Deo donante, pervenire mereamini.
33 Pro me semper intercedere dignemini, quatenus vestris precibus veniam meorum merear accipere peccatorum, et amabilem vobiscum in die novissimo Domini nostri Iesu Christi audire sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).
34 Vos aeterna Dei conservet gratia, fratres, Nominis atque mei memores sine fine valete.
Alcuinus HOME

bnf1096.87 bnf2183.137 csg271.124 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXII. AD QUEMDAM. Filium et peregrinationis socium ad virtutes stimulat. Memorat et commendat sapientiae studium; doctrinas olim datas in memoriam revocat. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD LEONEM III PAPAM. (Anno 796.) Commendat se summi pontificis, tanquam vicarii apostolorum et Ecclesiae principis, apostolicae sollicitudini per Angilbertum.
monumenta.ch > Alcuinus > 23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik