monumenta.ch > Alcuinus > 3 > 14 > 51 > 21
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XX. AD USUALDUM. (Anno 794.) Monachos hortatur ad virtutes; illorum petitiones apud regem se iuvisse dicit; illorum se orationibus commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXII. AD QUEMDAM. Filium et peregrinationis socium ad virtutes stimulat. Memorat et commendat sapientiae studium; doctrinas olim datas in memoriam revocat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXI. AD QUOSDAM. (Circa annum 794.) Apud Eboracenses Alcuinus suam excusat absentiam, eosdem hortatur ad concordiam cum Eanbaldo patre suo.

1 Sanctissimis in Christo atque dilectissimis fratribus et filiis in Christo salutem.
2 Vestris in Domino profectibus valde congaudeo, desiderans vos praesenti florere felicitate et perpetua futura beatitudine.
3 Ideoque saepius de concordia pacis, et de consilio salutis admonere non desisto, licet parvo ingenio, non tamen parva charitate.
4 Nec mihi tam cito veniendi occurrit facultas, quam vestra flagitabat sanctitas, propter quasdam Ecclesiae necessitates.
5 Iam totus vobiscum sum in desiderio prosperitatis vestrae, etsi corpore absens, non tamen dilectione.
6 Hoc maxime obsecro ut concordes sitis cum piissimo Patre nostro, et timorem Domini ante oculos habeatis, et quod ei placitum speratis, concorditer loquimini, viriliter perficiatis, firmiter retineatis.
7 Nec aliquis vestrae unanimitatis viscera disrumpere valeat.
8 Constanter state in Dei timore, dum ille misericorditer vestrum praevidit honorem, qui nunquam dimittit sperantes in se.
9 Si qua in moribus humanae conversationis inter vos corrigenda sunt, citius cum omni instantia corrigite, ut Spiritus Domini sanctus vobiscum manere dignetur.
10 Et si Deus, qui dixit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio (Matth. XVIII, 20); si ille, inquam, in vobis est, quis contra vos?
11 Et si amor illius in corde vestro ardet, quis vobis nocere poterit?
12 Habetis sanctos Dei in omni bono opere adiutores, si sanctorum vestigia sequi tota virtute studeatis.
13 Mementote, quales habuimus Patres, qui nos genuerunt in Domino.
14 Illorum aemulamini vitam, ut cum illis aeternae beatitudinis participes esse mereamini; meique memores in sanctis orationibus vestris sitis, vestramque unanimitatem in omni opere bono omnipotens Deus proficere concedat, dilectissimi fratres.
Alcuinus HOME

bnf1096.7 bnf2183.137 csg271.124 tbl8.1v