Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XX. AD USUALDUM. (Anno 794.) Monachos hortatur ad virtutes; illorum petitiones apud regem se iuvisse dicit; illorum se orationibus commendat.
| 1 | Domini Dei Salvatoris mundi sanctissimae congregationi et pio Patri Usualdo humilis levita Albinus salutem. |
| 2 | Laudabilem vestrae beatitudinis conversationem et condignam vestro nomini vitam laudamus, et Dominum in vobis, qui tales sui sancti nominis dignatus est habere confessores. |
| 3 | Nec enim frustra speciali vocabulo, Monachi sancti Salvatoris vocamini, nisi quia estis meritis quod nomine dicimini. |
| 4 | Imo et tam nobilis rex nobiles debet habere ministros, moribus egregios, in pace concordes, in corpore castos, in animo sobrios, omni bonitate eximios, clarissimis assuetos triumphis; non fuga vitam defendere, sed in acie firmiter stare, viriliter pugnare, fortiter vincere, quatenus cum gloriosa victoriae palma aeterni regis civitatem intrare mereamini. |
| 5 | Hoc considerantes, fratres, adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec cognominetur Christus in vobis. |
| 6 | Et ad finem firmum coeptum iter beatae conversationis peragite, ut unusquisque cum Apostolo dicere dignus efficiatur: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex (II Tim. IV, 7, 8). |
| 7 | Vestrae petitionis et voluntatis ad dominum regem, quantum valui, fui adiutor, secundum quod mihi fraternitatis vestrae missus suggessit; mihique adiutricem Liutgardam piissimam in Deo feminam adduxi. |
| 8 | Sed obsecramus, ut sanctissimis orationibus vestris nostrum pro vobis laborem remunerare dignemini. |
| 9 | Nam olim per Angilramnum [Al., Engilrammum] archiepiscopum et sanctae capellae primicerium meipsum vestrae commendavi sanctitati. |
| 10 | Sed modo quasi singulorum genibus [Al., pedibus] provolutus obsecro, ut me in huius vitae salo fluctuantem pietatis precibus ad portum perpetuae quietis, divina donante gratia, transportare dignemini: ut et ego animae meae salutem fraternae intercessionis iuvamine habere merear, et vos aeternae retributionis mercedem a Deo pro charitatis officio digne accipere mereamini. |
| 11 | Omnipotens Deus exaudiat pietatis vestrae preces, et multis prodesse concedat, vobisque perpetuae praemia gloriae donare dignetur, charissimi et desiderantissimi fratres. |