monumenta.ch > Alcuinus > 3 > 14 > 51 > 21 > 81 > 11 > 88 > 19
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XVIII. AD ADRIANUM I PAPAM. (Anno 794.) Commendat se gratiae pontificis, illumque profitetur vicarium sancti Petri, et eius potestatis haeredem, simulque precatur, ut petitionibus suis per Angilbertum faciendis annuat. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD USUALDUM. (Anno 794.) Monachos hortatur ad virtutes; illorum petitiones apud regem se iuvisse dicit; illorum se orationibus commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XIX. AD THEOPHILUM. (Anno 794.) Laudat illius scripta apostolicae fidei, et ab eodem instrui cupit.

1 Optimo Theophilo bis binae evangelicae veritatis discipulo, et sanctarum quadrigae virtutum, fidelium quadriga amicorum plena charitatis nave trans Alpinas aquas dirigit salutem.
2 Accepimus dignitatis vestrae chartam, vere, ut agnovimus, charitatis floribus depictam, ac mellifluo spiritalis iucunditatis sapore refertam.
3 Unde et nos discipuli sanctitatis vestrae in abundantia roriflui nectaris, quod ex eius gremio pleniter hausimus, refecti, satiati, valde laetati sumus: agnoscentes coelestem charitatis thesaurum vestro sufficienter recondi pectore, et affluenter inde per lata terrarum spatia, flumina salutiferae doctrinae emittere [Al., emanare], et arida iustitiae fonte sitientium corda irrigare: non septigeno Niliaci fluminis gurgite, sed septiformi sancti Spiritus inundantia viventis aquae fluenta in vitam salientia sempiternam (Ioan. IV, 14).
4 Unde et lucidissima apostolicae fidei pocula nobis propinare larga pietate studuisti, quae cum omni charitatis aviditate accepimus, et cum magna gratiarum actione potavimus.
5 Nec unius parvissimi et variis motibus vibrantis in sole spurcitiam atomi offendimus in eis, sed crystallina puritate micantia: ita ut superni solis radiis nostri cordis lychnos mirabiliter illuminaverit.
6 Haec consideravimus diligentius, et desideravimus ardentius; legimus saepius et elegimus semper, et laetificati laudavimus Deum, qui solita pietate tale lumen nostris concessit temporibus [Al., laboribus].
7 Quapropter intentius precamur, luceat lux tibi a Deo datae sapientiae ex corde charitatis tuae per os veritatis tuae, ut omnis auditor aedificetur, et solus omnium dator bonorum glorificetur in te et per te.
8 Saepius ad nos currat charta exhortationis tuae, nec eam Alpinum frigus vel viarum asperitas vel exundatio fluminum ullatenus impediat.
9 Charitas omnia superat, de qua dulcisonus decantavit Psalmista: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam (Cant. VIII, 7).
10 Illa ex abundantia cordis dictando scribat, ut nos ex diligentia legendi aedificemur.
11 In calce vero chartulae huius obsecramus, quod in capite optamus, quatenus nostrae navigium vitae sanctitatis vestrae orationibus gubernare digneris.
Alcuinus HOME

bnf1096.7 bnf2183.137 csg271.143 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik