Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XVIII. AD ADRIANUM I PAPAM. (Anno 794.) Commendat se gratiae pontificis, illumque profitetur vicarium sancti Petri, et eius potestatis haeredem, simulque precatur, ut petitionibus suis per Angilbertum faciendis annuat.
| 1 | Beatissimo et omni honore dignissimo et pontifici magno Adriano papae, humillimus omnium sanctae Ecclesiae filiorum Albinus aeternae beatitudinis salutem. |
| 2 | Venerabilis atque toto orbe laudabilis vestrae bonitatis, Pater optime, pietas mihi ultimo sanctae Ecclesiae servulo quantulamcunque attulit fiduciam vestram deprecandi clementiam, ut me, licet indignum, paternae pietatis amore in gremium sanctissimae intercessionis vestrae colligere dignemini. |
| 3 | Scio certissime vestrae devotionem Sanctitatis pro populo iugiter totius orbis intercedere Christiano: tamen specialius aliquid pro his egisse, qui vestrae almitati seipsos obnixa humilitatis obsecratione commendant, et maiore credulitate ad tantae auctoritatis confugiunt suffragia. |
| 4 | Scio me per sacri baptismatis adunationem de illius esse ovili pastoris, qui pro suis ovibus animam ponere non dubitavit (Ioan. X, 11); quas etiam per acutissimam suae resurrectionis gloriam beatissimo Petro principi apostolorum, ob trinam magnificae dilectionis confessionem, pascendas commendavit (Ioan. XXI); cui etiam coelo terrisque aeternam ligandi ac solvendi potestatem delegavit (Matth. XVI, 19). |
| 5 | Huius te, excellentissime Pater, ut vicarium sanctissimae sedis agnosco, ita et mirificae potestatis haeredem esse confiteor. |
| 6 | Ecce ego una sum regiminis vestri ovicula, sed valde peccatorum maculis morbida. |
| 7 | Quapropter me totum tuae offero Sanctitati, Pater piissime, sanandum, et medicinali potentia, quae tibi post longas sanctorum Patrum series haereditaria successione a Deo Christo tradita esse dignoscitur, me iubeas salutifero pietatis verbo a peccatorum vinculis esse solutum. |
| 8 | Nam mihi cum evangelicae humilitatis regula fas esse video dicendum: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum; dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8). |
| 9 | Qui mox, ut speravit, invenit; ut credidit, accepit. |
| 10 | O beatissima lingua oris vestri, in qua est aeternae medicina salutis, per quam coeli aperiuntur credentibus! |
| 11 | Nunquam, obsecro, haec sileat: semper admoneat et sanet, semper aperiat perpetuae beatitudinis ad se confugientibus portas. |
| 12 | O Domine Iesu, fac eum longaeva valere et vivere prosperitate; et qui talem populo tuo dedisti pastorem, hunc pietatis tuae dextera multis temporibus conservare digneris, quatenus cum multiplici laboris sui mercede ante thronum tuae veniens gloriae audire mereatur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). |
| 13 | Iam aliquas petitiones propriae necessitatis meae his quoque litteris insererem. |
| 14 | Sed quia electissimus domni mei regis missus, filius equidem meus charissimus Angilbertus ad beatissimam summae auctoritatis vestrae dirigitur paternitatem, non esse necesse putavi litteris exarare, quod ille vir fidelis et prudens melius viva voce, secundum mandatum domni regis, auribus Excellentiae vestrae poterit intimare. |
| 15 | Nam inter caeteras fidelissimae directionis quam ad vos habet legationes, meae quoque necessitatis postulationes eidem praefato regiae voluntatis secretario commendavit: quem omnibus amicis valde fidelem esse probavimus, maxime vobis, ut vere dignum est, sanctissime Pater, qui vestram laudabili voce bonitatem saepissime domno regi sub praesentia multorum testium narrare solebat, et egregiae pietatis per vos gesta, purae fidei verbis, de vobis proferre studuit, quatenus piae dilectionis fidem ostenderet, et vestrae almitatis amorem plurimorum mentibus ingereret. |