Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XVI. AD FRATRES ECCLESIAE SANCTI PETRI. Commendat se illorum amicitiae olim condictae: laudat eorum regularem conversationem. Hortatur ad virtutes monachis proprias.
| 1 | Sanctissimis in sancti Petri ecclesia fratribus Deo servientibus, humilis clientellus Alcuinus perpetuae gloriae salutem. |
| 2 | Saepissime corporalis speciei amici disiunguntur, sed nunquam charitatis dulcedine separari debent; et ubi vera est dilectio, ibi firma est germanitatis memoria; ubi radix condictae amicitiae in pectoris thesauro figitur, inde rami floribus fidei vestiti pullulasse certissimum est, usque dum fructibus aeternae beatitudinis refecerint veram habentes inter se charitatem, quam ego opto de mea parvitate vestris firmiter inhaerere mentibus, sicut olim mihi antecessores vestri pia voluntate promiserunt. |
| 3 | Locus vero habitationis vestrae mihi valde desiderabilis fuit, licet me conditio peregrinae conversationis longe tulisset a vobis; quamvis corpore, sed nullatenus charitate, quia omnia quae apud vos videbam, sive in habitationibus domorum, sive in conversatione vitae regularis, valde mihi placuerunt, et utinam ut Deo semper placeat pietatis vestrae obedientia, et humilitas, et regularis vitae observatio. |
| 4 | Haec est laus vestra coram hominibus, ut sive in vestimentis, sive in omnibus monachicae vitae disciplinis firmiter permaneatis, sicut patres vestri, viri Deo amabiles, et hominibus honorabiles instituerunt, qui primi fuerunt fundatores congregationis vestrae. |
| 5 | Certum est illos saepius visitare loca habitationis vestrae, et quoscunque inveniant honeste vivere et sua custodire statuta, congaudent illis, et pro eis intercedere apud pium iudicem nullatenus desistunt; sed et angelorum visitationes loca sancta frequentare non dubium est. |
| 6 | Fertur enim magistrum nostrum et vestrum patronum beatum dixisse BEDAM: « Scio angelos visitare canonicas horas et congregationes fraternas; quid si ibi me non inveniunt inter fratres? |
| 7 | Nonne dicere habent, ubi est BEDA? Quare non venit ad adorationes statutas cum fratribus? |
| 8 | » Magna est apud Deum communis oratio, et magna charitatis communio; et multo est melius cum fratribus communiter orare, manducare et dormire, quam in speciali habitatione solum cum periculo manere, quia facilius diabolus expugnare poterit illum qui solus est, quam eum qui fraterno auxilio undique cingitur, dicente Scriptura: Frater, qui a fratre adiuvatur, quasi firma est civitas (Prov. XVIII, 19). |
| 9 | Vestra enim laus est honeste vivere, religionem votorum vestrorum servare. |
| 10 | Quid vobis vestimentorum pompa? |
| 11 | Maior exinde erit reprehensio quam laus; vanitas est enim et superbia, et nihil aliud; et perditio vitae regularis. |
| 12 | Melius est animam bonis ornare moribus, perpetualiter permanentem, quam corpus, quod in pulverem redigitur, pompaticis ornare coloribus; vel luxuriosis conviviis pascere vermium escam. |
| 13 | Haec cogitate, charissimi fratres! |
| 14 | et quid vobis ad aeternam proficiat beatitudinem sequimini. |
| 15 | Patribus obedite vestris, senes honorate, infirmos visitate, adolescentulos bene docete, ut habeatis, qui super sepulcra vestra stare possint, et intercedere pro animabus vestris. |
| 16 | Considerate mentibus vestris, quales sint qui modo in sepulcris iacent, et quam beatae sint animae illorum qui in religione, et regulari vita, et castitate corporis, et charitatis obedientia dies suos usque in finem perduxerunt. |
| 17 | Horum est regnum coelorum, quod labore acquisierunt, qui pro vobis intercedant quotidie, quatenus ad illorum societatem, Deo donante, pervenire mereamini. |
| 18 | Omnipotens Deus vestrae unanimitatis sanctitatem in aeterna beatitudine adunare dignetur, Domini fratres! |