monumenta.ch > Alcuinus > 3 > 14
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XIII. Fragmentum. AD AEDILREDUM REGEM. (Anno 793.) Memorat de afflictione ecclesiae et civitatis Lindisfarnensis. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD FRATRES GYROENSIS ECCLESIAE. Hortatur illos ad virtutes monachis dignas, et ad sectanda patrum ac magistrorum suorum vestigia.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XIV. AD FRATRES WIRENSIS ET GYRVENSIS ECCLESIAE. (Anno 793.) Hortatur ad ordinatam charitatem; ad observantiam regularis vel canonicae vitae, et regulae sancti Benedicti. Terret exemplo Lindisfarnensium; dissuadet vestimentorum cultum; confessionem peccatorum et poenitentiam commendat.

1 Sanctissimis in Christo fratribus Wirensis Ecclesiae et Gyrvensis, humilis levita Alcuinus salutem.
2 Semper pietatis vestrae religionem, ex quo scire potui, amavi, magnamque in vestrae unanimitatis orationibus habens fiduciam: et modo, licet corpore procul positus, animo tamen inter vos semper assistens, quia latitudo charitatis nulla dividitur longinquitate, nullis clauditur terminis: sed quo magis ardet in pectoris antro, eo latius flammam suavissimi ardoris spargere assuescit.
3 Sicut fons paradisum irrigans quadrifido tramite latum diffunditur in orbem, sic fons charitatis pectus, virtutum floribus pullulans, in quatuor amoris rivos derivatur, veluti sanctus Augustinus in libro primo De Doctrina Christiana (Cap. 23 et seqq.) dixit: « Cum ergo quatuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est.
4 Deus supra nos est.
5 Proximus iuxta nos est.
6 Corpus nostrum infra nos est.
7 De secundo et quarto nulla praecepta danda erant [Codd. ms. sunt].
8 Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui.
9 Ideo praecepit Scriptura ut Deus diligatur et proximus.
10 Nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est.
11 Salus vero corporis propter servitium Dei amanda est, et integritas animae in Deo diligenda est.
12 Proximus, id est, omnis homo, propter Deum; et super omnia Deus diligendus est.
13 Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37, 39).
14 Omnem vero hominem proximum esse, exemplo vulnerati et Samaritani discamus.
15 Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat? quando [Cod. Sal., quoniam] ad inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos (Luc. VI, 27).
16 » Si inimici diligendi sunt, quanto magis et fratres qui uno ovili continentur?
17 Vos vero, fratres sanctissimi, iisdem [Cod. Sal., a sanctis] Patribus spiritali doctrina congeniti, eisdem [Cod. Sal., atque a bonis] diu pastoribus per pascua vitae deducti, similibus regularis [Cod. Sal., canonicae] vitae institutionibus edocti, pacis et concordiae unanimitatem diligentissime observate.
18 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
19 Non sint schismata occultae aemulationis inter vos, quia Deus Christus, Deus est pacis et charitatis, et qui in charitate manet, in Deo manet (I Ioan. IV, 16).
20 Dilectio vero proximi in officio misericordiae, in doctrina salutis ostenditur.
21 Qui habet verbum Dei in corde doceat proximum; qui habet saeculi facultates, adiuvet proximum; qui habet cuiuslibet ministerii scientiam, opituletur proximo, ipso praecipiente Deo: Omnia quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, haec eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Regularis [vel canonicae] vitae observationem, quam statuerunt vobis sanctissimi Patres Benedictus scilicet et Ceolfridus, diligentissime custodite, quatenus cum illis aeternam benedictionis mercedem habere mereamini.
22 Haec est laus vestra, iste honor vester apud homines, et retributio apud Deum.
23 Nolite conformare vos saeculi hominibus in vestimentorum vanitate, in ebrietatis luxuria, in ioci lascivia, in otiositatis petulantia: sed cum omni modestia et pietate conversatio vestra Deo sit amabilis et hominibus venerabilis, sicut decet filios sanctae matris [Ecclesiae] et monachicae vitae alumnos.
24 Vos vero, qui estis Patres et pastores sanctae congregationis, docete diligentissime fraterno amore familiam, quam accepistis regendam, omneque bonitatis exemplum in vobismetipsis ostendite.
25 Seniores ut patres cum honore admonete, iuniores ut filios cum omni dilectione castigate.
26 Omnes in spiritu mansuetudinis et verborum honestate instruite.
27 Saepiusque regula sancti Benedicti in conventu fratrum [legatur, ut] propria exponatur lingua, ut intelligi possit ab omnibus.
28 Ad cuius institutionem unusquisque suam corrigat vitam, ut quod [Deo] vovistis ante altare, inviolabiliter custodiatur a vobis; dicente Propheta: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12).
29 Displicet enim Deo infidelis promissio (Eccli. V, 3).
30 Cogitate quem habeatis defensorem contra paganos, qui apparuerunt circa terminos maritimae habitationis.
31 Nolite in armis spem ponere, sed in Deo qui nunquam deserit sperantes in se.
32 Nolite in fuga confidere (carnali), sed in prece Patrum vestrorum; sicque tandem filii eritis, si eorum vestigiis adhaerere studeatis.
33 Non enim loci malefacientes adiuvat sanctitas, sed benefacientes religionis integritas efficit [Cod. Sal., efficiet] sanctos et dignos protectione divina.
34 Quis non timet terrorem, qui accidit in ecclesia sancti Cudberti [Cod. Sal., Cuthbercti]?
35 Corrigite quapropter mores vestros, ne propter peccata sceleratorum pereant et iusti; ne vinea Domini vulpinis detur dentibus ad derodendum; ne sanctuaria Dei pedes paganorum pertranseant.
36 Hoc impium esse videtur; sed multo peius est, si diaboli atrocitas [propter scelera nostra cordis nostri devastat penetralia].
37 Propter interiores hostes, exteriores potestatem habent.
38 Si igitur Deus pro bona conversatione et castitate vitae habitator est cordis nostri, nunquam inimicos suos vastare dimittit quae nostra sunt.
39 Quanta multitudo exercitus Assyriorum propter unam iusti regis et Deo dilecti orationem perierat?
40 Aliorum castigatio vestra sit admonitio, et paucorum tribulatio, multorum sit salvatio.
41 Vos maritima habitatis, unde pestis primo ingruit.
42 In nobis impletum est quod olim per Prophetam praedicatum est: Ab Aquilone inardescunt mala et a Domino formidolosa laudatio veniet (Ierem. I, 14; Iob. XXXVII, 22).
43 Ecce fugax latro boreales insulae nostrae partes pervasit.
44 Plangamus quod fratres nostri perpessi sunt.
45 Caveamus ne nobis aliquid accidat tale.
46 Praeveniamus faciem Domini in confessione et ploremus coram Domino, qui fecit nos (Psal. XCIV, 2, 6); ut ille qui creator est et redemptor, sit etiam protector et rector, pro bonisque vitae meritis, et religionis castitate dextera potentiae suae defendat ovile suum.
47 Recordamini quam nobiles habuistis Patres, et non sitis tantis progenitoribus degeneres filii.
48 Videte Librorum thesaura [Loco thesauros], considerate ecclesiarum decorem, aedificiorum pulchritudinem.
49 Regularis vitae ordinem rememorate.
50 Quam beatus est homo qui de his pulcherrimis habitaculis ad coelestis regni gaudia transeat!
51 Assuescant pueri laudibus astare superni regis, non vulpium fodere cavernas, non leporum fugaces sequi cursus.
52 Quam impium est Christi amittere obsequia et vulpium sequi vestigia!
53 Discant pueri Scripturas sacras, ut aetate perfecta veniente alios docere possint.
54 Qui non discit in pueritia, non docet in senectute.
55 Recogitate nobilissimum nostri temporis magistrum Bedam presbyterum, quale habuit in iuventute discendi studium, qualem [Edit., quam] nunc habet inter homines laudem, multo maiorem apud Deum remunerationis gloriam.
56 Illius igitur exemplo dormientes excitate animos.
57 Magistris assidete, aperite libros, perspicite litteras, intelligite sensus illarum, ut vosmetipsos pascere, et aliis spiritalis vitae (epulas) praebere valeatis. Absconditas [Cod. Sal., ineptas] comessationes et furtivas ( Cod. Sal., assiduas] ebrietates quasi foveam inferni vitate, dicente Salomone: Aquae furtivae (dulciores sunt) et panes absconditi suaviores. Sed (et) apud inferos illarum sunt convivae (Prov. IX, 17, 18); volens intelligi talibus (iniquis) epulis daemones esse praesentes.
58 Vos decet, ut filios Dei, morum nobilitas, vitae sanctitas, vestimentorum modestia.
59 Risus hominis et habitus illius, et incessus eius, iuxta Salomonem, enuntiant de eo (Eccli. XIX, 27).
60 Quod in laicis laus esse videtur, id est, vestimentorum cultus, hoc in clericis et maxime in monachis reprehensio esse cognoscitur.
61 Sed et ipse princeps apostolorum etiam feminas a pretiosis vestimentis et circulatis capillis prohibuit (I Petr. III, 3).
62 Si hoc peccatum non esset, dicit Gregorius papa, nunquam Pastor Ecclesiae a deliciis vestium feminas prohibuisset.
63 Omnia vestra honeste cum ordine fiant, ut laudetur Deus in vestra bona conversatione, et honor vester apud homines crescat, et merces meritorum multiplicetur apud Deum. Breve est (praesentis) vitae tempus, et ultima dies unicuique incerta, et cito rapimur ad iudicium.
64 Qualisquisque tunc cupiat esse, talem se nunc tota virtute exhibeat.
65 Si quid peccati pro fragilitate carnis commiserit, abluat [Cod. Sal., commissum est, abluatur] confessione, deleat poenitentia, ne damnetur in poena, sed coronetur in gloria.
66 Habetis sanctos Patres, qui vos genuerunt, adiutores, si illorum praeceptorum eritis factores.
67 Sed et angelicae dignitates, et omnium sanctorum agmina congaudent bonis vestris, (desiderant vos socios habere suae beatitudinis); imo et ipse Deus, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), vobis aeterni regni praeparatam habet gloriam.
68 Nolite vos propter desidiam animi [vestri] vel carnales delectationes aeternis fraudare bonis: sed magis omni studio intendite ut Deum hic habeatis defensorem, illic remuneratorem, qui vos proficere faciat in omni bonitate, (et) constituat immaculatos ante conspectum gloriae suae.
69 Obsecro ut pietas vestra placide perlegat, quod charitas nostra devote conscripsit, optans vos praesentem habere prosperitatem et futuram accipere beatitudinem.
70 Meae quoque parvitatis ut memores sitis in sanctis orationibus vestris per charitatis almitatem obtestor, et familiaritatem quam perdonastis mihi inviolabili fide custodite [Edit., custodire recordemini], quatenus per vestras intercessiones veniam habere merear meorum delictorum, et vos mercedem fraternae dilectionis apud Deum habeatis aeternam.
71 Dextera Dei omnipotentis ab omni hoste visibili et invisibili vos protegat, (et) ubique in omni bono florere faciat, fratres charissimi.
Alcuinus HOME

bnf1096.10 bnf2183.137 csg271.32 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XIII. Fragmentum. AD AEDILREDUM REGEM. (Anno 793.) Memorat de afflictione ecclesiae et civitatis Lindisfarnensis. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD FRATRES GYROENSIS ECCLESIAE. Hortatur illos ad virtutes monachis dignas, et ad sectanda patrum ac magistrorum suorum vestigia.
monumenta.ch > Alcuinus > 3 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik