Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XI. AD AEDILREDUM REGEM ET PRINCIPES POPULUMQUE NORDANHUMBRORUM GENTIS. (Circa annum 793.) Hortatur ut grati sint Deo, ut coelestia potius desiderent quam terrena, ut divitias per iniustitiam non appetant, vitia et peccata fugiant, viduarum, pupillorum sint patres, concordiam et pacem servent, sacerdotum praedicationi se submittant.
| 1 | Excellentissimo filio Aedilredo [Al., Aethelredo] regi et amicis dulcissimis Osbaldo patricio et Osbercto duci et omnibus fraternae dilectionis amicis, Alcuinus levita aeternae beatitudinis salutem. |
| 2 | Suavitas sancti amoris saepius me cogit de antiqua admonere amicitia, de animarum vestrarum salute, et de fidei veritate, et de pacis concordia, quam habere debetis inter vos; quia amicitia, quae deseri potest, nunquam vera fuit. |
| 3 | Amicus fidelis diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. |
| 4 | Vos quaerens inveni amicos: [servabo amicos] nec dimittam (vos) quos amare coepi. |
| 5 | Et si lingua taceat vestra de me, litterae tamen meae non taceant [Ms., tacent] de vobis, sed semper admoneo devotionis studio, quorum semper desidero prosperitatis salutem. |
| 6 | Cogitate quis vos de multiplici liberavit tribulatione, quoties praesentem, eius misericordia, evasistis mortem; quoties de manu inimicorum erepti fuistis. |
| 7 | Recordamini quis vobis omnes perdonavit honores quos habetis prosperitates [Ms., prospera] contulit, sanitates largitus est, omnibus vos vestris fecit inimicis sublimiores. |
| 8 | His omnibus bonis nolite ingrati esse, quia horum gratia bonorum vitam merebitur sempiternam. |
| 9 | Nec haec felicitas huius saeculi aeterna esse poterit. |
| 10 | Studete diligentissime, ut post hos honores terrenos, coelestes habere mereamini. |
| 11 | Omnia huius saeculi delectamenta velut volatilis fugiunt umbra; et solummodo manet in remuneratione bona, quod pro Dei amore egistis. |
| 12 | Grandis enim via de terris [Ms., terra] videtur ad coelum. |
| 13 | Firmissima debet esse scala, per quam ascenditur: facilis est casus ad inferna. |
| 14 | Sed haec facilitas magnam habet difficultatem, sempiternum siquidem ignem, qui urit inexstinguibiliter cadentes in illum. |
| 15 | Difficultas vero ascensionis in coelum magnum habet gaudium, dum pervenitur quo ascenditur, beatitudinem siquidem sempiternam. |
| 16 | Si forte quaeritis quomodo quis ascendat in coelum, vel quis quomodo cadat in infernum? |
| 17 | Per mala igitur opera ruit homo ad inferna [Ms., infima]; per bona vero (opera) ascendit ad superna. |
| 18 | Mala itaque sunt opera: delectatio carnalis, ambitio saecularis, avaritia, et omnis concupiscentia mala, vinolentia [Ms., violentia], rapina, mendacia, luxuria, fornicatio, invidia, homicidia, ebrietates, comessationes, inimicitiae, superbia, et periuria; dicente Apostolo: Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 21), nisi confessione et longa poenitentia et eleemosynis multis emendentur. |
| 19 | Unumquodque eorum [Ms., horum] quae enumeravi, regnum Dei claudere poterit, et infernales poenas aperire homini. |
| 20 | Vae animae quae ardentes flammas semper sustinere cogitur. |
| 21 | Bona vero sunt opera per quae ascendere in coelum possumus; charitas Dei, honor illius et timor, vigiliae et orationes ad Deum, dilectio hominum, et misericordia in homines, et remissio peccantibus in nos; iustitia in iudiciis, veritas in verbis, patientia in adversitatibus; nemini reddere malum pro malo; eleemosyna in pauperes, benignitas in omnes homines, pietas ad amicos, fides recta in Deum, spes firma in illius bonitatem, modestia in vestimentis, et in omni usu saeculi temperantia, continentia in cibo et potu, in mente humilitas, in moribus honestas, in omni vita aequitas. |
| 22 | Hi sunt gradus per quos coelum ascenditur, hi sunt mores qui homines faciunt laude dignos, haec sunt opera quae gaudia merentur sempiterna, haec est sapientia vera, ut homo sibi praevideat quomodo in aeternum feliciter vivat. |
| 23 | Nullatenus homo perire poterit, sicut animal quodlibet, sed post hanc vitam victurus erit in aeternum: bene, propter bona opera; male, propter mala opera; quia Deus unicuique reddet [Ms., reddit] secundum opera sua (Matth. XVI, 27). |
| 24 | Nolite iniustas amare divitias, quia omnis iniustitia ulciscitur a Deo, et melior est benedictio Dei quam omnes divitiae mundi. |
| 25 | Quidquid in saeculo amatur, amittitur; quidquid pro Deo datur, habetur. |
| 26 | Cui largus eris, si tuae animae tenax? |
| 27 | Vel quis tibi fidelis erit, si tu tibi ipse infidelis eris? |
| 28 | Cur in alium spem ponis, et tu tibi ipse benefacere non vis? |
| 29 | Morieris, o homo! |
| 30 | et omnia dimittes quae habes. |
| 31 | Hic vis dives esse peregrinus, et parvi temporis hospes; et non vis ibi esse dives ubi semper eris? |
| 32 | Praemitte tibi divitias tuas, ut habeas in aeternum quod ames in saeculo. |
| 33 | Construe tibi bonis operibus beatam domum. |
| 34 | Quam miser erit qui semper arsurus erit in igne, qui tenebris circumdatus horrendis, qui nihil audiet nisi voces flentium et stridentium dentibus horrorem (Matth. VIII, 12)! |
| 35 | qui nihil sentit nisi flammas edaces, et frigora ingentia, et vermium venenatos dentes! |
| 36 | Ut haec horribilia, o amice! |
| 37 | evadere valeas, nullus tibi labor durus videri debet, ut ad illam beatitudinem pervenire merearis, aeterna pace iucundissimam, aeterna gloria felicissimam. |
| 38 | Nulla saecularis ambitio, nulla carnis delectatio, nulla inimicorum vindicta impediat cursum tuum. |
| 39 | Sed curre, dum lucem habes (Ioan. XII, 35), operare, dum dies est, quatenus ad lucem pervenias perpetuam, ut cum Christo et sanctis eius regnare merearis in gloria sempiterna. |
| 40 | Non solum vos, viri clarissimi, et filii charissimi, his meis admoneo litterulis, sed et omnes dilectae gentis principes, et [diversarum dignitatum] nomina, seu ecclesiasticae pietatis ordines, seu saecularis potentiae sublimitates communi charitatis intuitu, quasi alumnus vestrae dilectioni devotus, deprecor, Dei diligentissime obedire praeceptis, praedicatoribus salutis vestrae subditos esse. |
| 41 | Illorum est, id est sacerdotum, verba Dei non tacere; vestrum est, o principes, humiliter obedire, diligenter implere. |
| 42 | Regis est omnes iniquitates pietatis suae potentia opprimere, iustum esse in iudiciis, pronum in misericordia. |
| 43 | Secundum quod ille miseretur subiectis, miserebitur ei Deus. |
| 44 | Sobrium in moribus, veridicum in verbis, largum in donis, providum in consiliis: consiliarios habere prudentes, Deum timentes, honestis moribus ornatos. |
| 45 | Oportet eum non cupidum esse alienae haereditatis, non avarum, non violenter rapientem, dicente Apostolo: Neque fures, neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). |
| 46 | Et saepe per rapinas propria amittit, quia Deus gemitum exaudit oppressorum. |
| 47 | Legimus quoque quod regis bonitas totius est gentis prosperitas, victoria exercitus, aeris temperies, terrae abundantia, filiorum benedictio, sanitas plebis. |
| 48 | Magnum est totam regere gentem; a regendo vero rex dicitur; et qui bene regit subiectum sibi populum, bonam habet a Deo retributionem, regnum scilicet coeleste. |
| 49 | Valde feliciter regnat in terra, qui de terreno regno merebitur coeleste. |
| 50 | Orationibus vero et vigiliis eo instantius ad Deum insistere debet, quo non pro se solummodo, sed et pro totius gentis prosperitate Deum deprecari debet. |
| 51 | Similiter principes et iudices populi, in iustitia et pietate populo (Dei) praesint. |
| 52 | Viduis, pupillis et miseris sint quasi patres, quia aequitas principum populi est exaltatio. |
| 53 | Ecclesiarum Christi sint defensores et tutores, ut servorum Dei orationibus longa vivant prosperitate. |
| 54 | Ecclesia (enim) sponsa est Christi, et qui eam violare nititur, vel rapere quae sua sunt, vindicat in eum Deus Christus, sponsus sanctae suae Ecclesiae. |
| 55 | Vidistis quomodo perierint antecessores vestri reges et principes propter iniustitias et rapinas et immunditias vitae, nec ab huiuscemodi se peccatis criminum capitalium, Deum timentes, abstinuerunt; nec, quod peius est, immanissima scelerum vulnera, poenitentiae medicamentis sanare curarunt; sed computruerunt in peccatis suis, donec repentino terrore cecidit super eos iudicium Dei, et tam infeliciter in conspectu omnium perierunt, quam impudenter sine ulla reverentia pessimis se involvi sceleribus non metuerunt. |
| 56 | Heu! |
| 57 | quam misere praesentem perdiderunt vitam! |
| 58 | Sed multo miserabilius in aeternis cruciantur tormentis. |
| 59 | Timete illorum perditionem, et a talibus vosmetipsos impietatibus observate, in quibus illi perierunt. |
| 60 | Idem enim Deus super vestra vigilat [corda vel] opera, qui illorum non pepercit sceleribus. |
| 61 | Multi vero per rapinas et iniquitates colligere gestiunt, et nesciunt quod utrumque propter avaritiam iniquam et terrena cito perdunt bona et coelestia nunquam acquirunt. |
| 62 | Illiusmodi, viri fratres, vobismetipsis cavete iniquitates, quatenus Deum omnipotentem in praesenti vita propitium habere mereamini et in futura aeternorum largitorem bonorum. |
| 63 | Pacem habete inter vos et benignitatem; misericordiam et iustitiam ad omnes homines, et castitatem corporis custodite vestri, ut Spiritus sanctus vestris inhabitet pectoribus, qui sapiens vobis semper suggerat consilium, vosque ab omni defendat hoste visibili et invisibili. |
| 64 | Vestroque domino fideles estote, ut per vestram concordiam regnum dilatetur vestrum, quod saepe per discordiam minui solebat, dicente ipsa Veritate: Omne regnum in se divisum non stabit (Matth. XII, 25). |
| 65 | Sicuti maxima imperia per dissensiones intestinas dilapsa decrescebant, et e contrario minima quaeque civitatis cuiuslibet, vel provinciae, per pacificam concordiam, regnum crescebat et proficiebat et fortioribus sibi tandem imperabat regnis. |
| 66 | Timete flagellum quod venit super ecclesiam sancti Cudberti, locum scilicet sanctissimum et multorum sanctorum suffragiis divitissimum [Ms., diutissimum], nunc vero miserabiliter a paganis devastatum. |
| 67 | Qui hoc non timet et seipsum non corrigit et pro suae patriae prosperitate non plangit ad Deum, carneum non habet cor, sed lapideum. |
| 68 | Episcoporum est monasteria corrigere, servorum Dei vitam disponere, populo Dei verbum praedicare, et diligenter plebem erudire subiectam. |
| 69 | Laicorum est obedire praedicationi, iustos esse et misericordes, quatenus divina benedictio per suam magnam misericordiam nobis nostrisque nepotibus patriam in bona prosperitate conservare dignetur, quam nostris parentibus per pietatis suae dexteram perdonare dignata est. |