Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA IV. AD FELICEM EPISCOPUM. (Ante annum 792.) Felicis Urgellitani episcopi, ut videtur, a pietate sibi laudati, orationibus se commendat.
| 1 | Pio Patri Felici episcopo, Alcuinus humilis levita salutem. |
| 2 | Aliquorum fratrum relatione nobis notissimus es pietate, etsi non facie. |
| 3 | Quapropter praesumpsi per fiduciam charitatis, quae est Christus, volens meipsum tuis tuorumque fidelium per te sacrosanctis orationibus commendare: non meis meritis exigentibus, sed tuis bonis rumoribus instigantibus. |
| 4 | Quapropter supplex obsecro ut me ea charitate Salvatori nostro commendetis, qua ille omnes suos coniunxit, Charitas enim neminem spernit. |
| 5 | Per eum et propter eum qui venit in hunc mundum peccatores salvos facere, et veniet ad iudicium iustos coronare: ut tunc ego peccator vel veniam per vestras orationes accipiam, ubi vos per Dei misericordiam coronam accipiatis. |
| 6 | State, fratres, et viriliter pugnate pro eo qui fortiter pro vobis vincebat. |
| 7 | Non quia qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). |
| 8 | Et proficiscimini de die in diem, sicut sancti Dei, qui ibant de virtute in virtutem. |
| 9 | Plura scripsissem vobis, si superfluum non videretur eos admonere de virtutibus, quos rogare debeo ut intercedant pro peccatis meis. |
| 10 | Sed charitas, quae neminem spernit, etiam sustinet. |
| 11 | Quid plus? |
| 12 | Iterum iterumque obsecro ut me fraterno amore accipiatis in communionem orationum vestrarum, quatenus Deus charitatis remunerator vos accipiat in aeternam gloriam regni sui. |
| 13 | Valete et vivete felices in Domino Iesu, fratres charissimi. |