Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA III. AD COLCUM LECTOREM IN SCOTIA (Anno 790.) Varia enarrat quae in itinere suo vel vidit, vel audivit.
| 1 | Benedicto magistro et pio Patri Colcu Alcuine humilis levita salutem. |
| 2 | Audita sanitate et prosperitate paternitatis vestrae, totus, ut fateor, gavisus sum visceribus. |
| 3 | Et quia curiosum te nostri itineris putavi, vel rerum in mundo nuper gestarum, per hos rusticitatis meae apices tuae providentiae innotescere curavi, seu audita, seu visa. |
| 4 | Primo sciat dilectio tua, quod miserante Deo sancta eius Ecclesia in partibus Europae pacem habet, proficit ac crescit. |
| 5 | Nam antiqui Saxones et omnes Frisonum populi, instante rege Carolo alios praemiis et alios minis sollicitante, ad fidem Christi conversi sunt. |
| 6 | Sed anno transacto idem rex cum exercitu irrupit super Sclavos, quos nos Vionudos dicimus, eosque subegit suae ditioni. |
| 7 | Graeci vero tertio anno cum classe venerunt in Italiam, et a ducibus regis praefati victi fugerunt ad naves: quatuor millia ex illis occisi, et mille captivi feruntur. |
| 8 | Similiter et Avari, quos nos Hunos dicimus, exarserunt in Italiam, et a Christianis superati [Malmesb., a ducibus praefati regis Christianissimi], domum cum opprobrio reversi sunt: Nec non et super Baugariam irruerunt, qui et ipsi ab exercitu Christiano superati et dispersi sunt. |
| 9 | Etiam et eiusdem Christianissimi regis duces et tribuni multam partem Hispaniae tulerunt a Saracenis quasi trecenta millia in longum per maritima. |
| 10 | Sed heu, proh dolor! |
| 11 | quod iidem maledicti Saraceni (qui et Agareni) tota dominantur Africa et Asia maiore maxima ex parte: de quorum egressione tuae venerandae prudentiae dudum, ut existimo, scripsi. |
| 12 | De caetero, Pater sanctissime, sciat reverentia tua, quod ego filius tuus, et Ioseph vernaculus tuus, Deo miserante, sani sumus, et tui amici toti qui apud nos sunt, in prosperitate Deo serviunt. |
| 13 | Sed nescio quid nobis venturum sit. |
| 14 | Aliquid enim dissensionis, diabolico fomento inflammante, nuper inter regem Carolum et regem Offam exortum est, ita ut utrinque navigatio interdicta negotiantibus cesset. |
| 15 | Sunt qui dicunt, nos pro pace esse in illas partes mittendos. |
| 16 | Sed obsecro, ut vestris sacrosanctis orationibus manentes vel euntes muniamur. |
| 17 | Nescio quid peccavi, quia tuae paternitatis dulcissimas litteras multo tempore non merui videre; tamen pernecessarias orationes sanctitatis tuae me quotidie sentire credo. |
| 18 | Misi charitati tuae aliquid de oleo, quod vix modo in Britannia invenitur, ut dispensares per loca necessaria episcoporum ad utilitatem hominum, vel honorem Dei [Al., utilitatem honoris Dei]. |
| 19 | Misi quoque quinquaginta siclos fratribus de eleemosyna Caroli regis (obsecro ut pro eo oretis) et de mea eleemosyna quinquaginta siclos: et ad australes fratres Baldhuvinega triginta siclos de eleemosyna regis, et triginta de eleemosyna mea, et viginti siclos de eleemosyna patrisfamiliae Areidae, et viginti de eleemosyna mea; et per singulos anachoretas tres siclos de puro argento, ut illi omnes orent pro me, et pro Domino rege Carolo, ut Deus illum conservet ad tutelam sanctae suae Ecclesiae, et ad laudem et gloriam sui nominis. |
| 20 | Exaudiat vos omnipotens Deus pro sancta sua Ecclesia intercedentes, et proficere faciat in salutis aeternae prosperitate. |