| 1 | Dilecto Patri Aquilae episcopo Albinus salutem. |
| 2 | Satis suavi commemoratione vestram recolo, sanctissime Pater, dilectionem, et familiaritatem, optans, ut quandoque eveniat mihi tempus amabile, quo collum charitatis vestrae desideriorum meorum digitulis amplecter. |
| 3 | O si mihi translatio Habacuc esset subito concessa, quam citatis manibus ruerem in amplexus paternitatis vestrae, et quam compressis labris [Al., labiis] non solum oculos, aures et os, sed etiam manuum vel pedum singulos digitorum articulos non semel, sed multoties oscularer. |
| 4 | Verum quia meriti mei non est ita venire ad te, mittam saepius rusticitatis meae litteras ad te, ut vice verborum meorum loquantur pro me, et dicant: Semper in aeternum, praesul sanctissime, salve, Atque tui cuncti valeant, rogo, semper amici [Ed., amice]. |
| 5 | Obsecro iterum, iterumque admoneo, ut te ipsum consideres, et quo tendas agnoscas, et quid facias praevideas, et coram quam terribili Iudice rationem redditurus sis, non solum de te, sed etiam de singulis animabus quae tuo commissae sunt regimini. |
| 6 | Idcirco non segniter labora, praedica opportune, inopportune [Al., importune], id est, volenti et nolenti, argue, obsecra, increpa, ut merearis audire a Domino Deo tuo: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui (Matth. XXV, 21). |
| 7 | [Saluta, obsecro, Laedredum consocium et amicum meum. |
| 8 | Sequenti anno certum eum faciam, si ille certus erit quid velit, vel quid possit. |
| 9 | Novitas regni nostri me retinet adhuc in isto anno; salus vos retineat in regno aeterno.] Mementote in orationibus vestris nostri nominis, obsecro. |
| 10 | Memor sit vestri omnipotens Deus in aeterna misericordia. |
| 11 | [Scribite mihi, obsecro, quomodo habeatis, et quid novi apud vos accidisset istis diebus. |
| 12 | Commendate, vel scribite, deprecor, nomen meum per monasteria et amicos vestros.] Pax vobis et salus in saecula perpetua. |