Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXXVI. Peroratio operis.
| 1 | Haec tibi, dulcissime fili [Wido], brevi sermone, sicut petisti, dictavi; ut habeas ea quotidie quasi manualem in conspectu tuo libellum, et in quo possis teipsum considerare, quid cavere, vel quid agere debeas, atque per singulas vitae huius prosperitates vel adversitates exhortari, quomodo ad culmen perfectionis ascendere debeas. |
| 2 | Nec te laici habitus vel conversationis saecularis terreat qualitas, quasi in eo habitu vitae coelestis ianuas intrare non valeas. |
| 3 | Igitur sicut omnibus aequaliter regni Dei praedicata est beatitudo, ita omni sexui, aetati, et personae aequaliter secundum meritorum dignitatem regni Dei patet introitus. |
| 4 | Ubi non est distinctio, quis esset in saeculo laicus vel clericus, dives vel pauper, iunior vel senior, servus vel dominus: sed unusquisque secundum meritum boni operis perpetua coronabitur gloria. |
| 5 | Amen. |
| 6 | Salomon dixit: « Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos: et lingua eucharis in bono homine abundabit. |
| 7 | Multi pacifici sint tibi, et consiliarii tibi sint unus de mille. |
| 8 | Si possides amicum, in tentatione posside eum, et non facile credas illi. |
| 9 | Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. |
| 10 | Est amicus, qui egreditur ad amicitiam [Vulg., qui convertitur ad imicitiam . .]. |
| 11 | Est autem amicus socius mensae, et non permanet in die necessitatis. |
| 12 | Amicus si permanserit fixus, erit tibi coaequalis, et in domesticis tuis attende [Vulg., fiducialiter aget . . .]. |
| 13 | Amicus fidelis, protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. |
| 14 | Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. |
| 15 | Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. |
| 16 | Qui timet Dominum, aeque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. |
| 17 | Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam: et quasi is, qui arat et seminat, accede ad illam, et sustine bonos fructus illius; in opere enim ipsius exiguum laborabis. |