monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32 > 33 > 207 > 231 > 136 > ... > 152 > 155 > 191 > 100 > 35
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XXXIV. De cenodoxia, id est, vana gloria. <<<     >>> XXXVI. Peroratio operis.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXXV. De virtutibus quatuor.

1 Primo sciendum est quid sit virtus.
2 Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum pietas, cultus divinitatis, honor hominis, aeternae beatitudinis meritum.
3 Cuius partes sunt, ut diximus, quatuor principales: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia.
4 Prudentia est rerum divinarum humanarumque, prout homini datum est, scientia; in qua intelligendum est, quid cavendum sit homini, vel quid faciendum: et hoc est, quod in Psalmo legitur: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15).
5 Iustitia est animi nobilitas, unicuique rei propriam tribuens dignitatem.
6 In hac divinitatis cultus, et humanitatis iura, et iusta iudicia, et aequitas totius vitae conservatur.
7 Fortitudo est magna animi patientia et longanimitas, et perseverantia in bonis operibus, et victoria contra omnium [Ms., omnia] vitiorum genera.
8 Temperantia est totius vitae modus, ne quid nimis homo vel amet, vel odio habeat; sed omnes vitae huius varietates considerata temperet diligentia.
9 Haec vero in fide et charitate observantibus aeternae gloriae ab ipsa Veritate Christo Iesu praemia pollicentur.
10 Nulla melior est sapientia, quam ea qua Deus secundum modulum humanae mentis intelligitur et timetur [Ms., et amatur], et futurum eius creditur iudicium.
11 Nam quid est iustius quam Deum diligere eiusque mandata custodire, per quem, dum non fuimus, creati sumus [dum perditi fuimus, recreati sumus], et a servitute diabolica liberati, qui nobis omnia bona quae habemus, perdonavit?
12 Et quid hac fortitudine melius est quam diabolum vincere, et eius omnes superare suggestiones et omnia adversa mundi pro Dei nomine fortiter tolerare?
13 Nobilis virtus est valde temperantia, per quam omnis honor vitae huius inter homines constat; ut omnia in quacunque causa homo temperanter cogitet, loquatur, et agat cum consilio salutis suae.
14 Haec enim sunt levia et suavia Deum diligenti, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
15 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29).
16 Nonne melius est et beatius Deum diligere, qui est aeterna pulchritudo, aeterna fragrantia, aeterna iucunditas, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, perpetuus honor, indeficiens felicitas; quam huius saeculi amare vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5), species pulchras [Al., pulchritudinem supervacuam], dulces sapores, sonos suaves, odores fragrantes, tactus iucundos, honores et felicitates saeculi transitorias, quae omnia velut volatilis umbra recedunt et transeunt, et decipiunt amantem se, et in aeternam mittunt eum miseriam?
17 Qui vero Deum et Dominum fideliter amat, et indesinenter colit, et eius mandata perseveranter implet, aeternam cum angelis Dei gloriam perpetualiter possidere dignus efficietur.
Alcuinus HOME

bnf2183.136 csg146.175 csg272.47 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik