Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXXIV. De cenodoxia, id est, vana gloria.
| 1 | Vana gloria est, dum homo appetit in bonis suis laudari, et non dat Deo honorem [sed sibi: nec] divinae imputat gratiae quidquid boni facit, sed [quasi] ex se habeat vel saecularis dignitatem honoris, vel spiritualis decorem sapientiae, dum homo nihil absque Dei gratia vel adiutorio habere possit boni, sicut ipsa Veritas in Evangelio discipulis suis ait: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5). |
| 2 | Quapropter qui gloriatur, in Domino glorietur: quia nihil sine Deo donante boni habere poterit. |
| 3 | Ex cuius vitii radice multi malitiae germinare videntur ramusculi: inde iactantia, arrogantia, indignatio, discordia, inanis gloriae cupido, et hypocrisis, id est, simulatio boni operis, cum de se homo vult laudari, quod se agere nescit. |
| 4 | Imo pene omnia quae facit, eo tenore agit, ut ab hominibus laudetur, de quibus ipse Dominus ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). |
| 5 | [ Ista pestis, id est, vana gloria, multiformis avaritia est, et undique bellatori contra vitia pugnanti, et ex omni parte victori etiam vitiorum occurrit. |
| 6 | Nam et in habitu et in forma corporis, in incessu, in voce, et in opere, in vigiliis, in ieiuniis, in oratione, in remotione, in lectione, in scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, in patientiae longanimitate militem Christi vulnerare conatur, et velut perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus improvisum ac miserabile naufragium prospere navigantibus, dum non cavetur, importat. |
| 7 | Nam cui sub specie pulchrae vestis ac nitidae cenodoxiam non potuit generare, pro squalida et inculta ac viliori conatur inserere; quem non potuit per honorem deiicere, humilitate supplantat; quem scientiae et elocutionis ornatu nequivit extollere, gravitate taciturnitatis elidit. |
| 8 | Si ieiunat palam, gloria vanitatis pulsatur; si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem vitio elationis intus in seipso homo subtunditur. |
| 9 | Ne vanae gloriae contagione maculetur, orationes prolixius sub fratrum vitat celebrare conspectu et quod eas latenter exerceat, non effugit aculeos vanitatis. |
| 10 | Alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad obediendum promptissimus, alium quod humilitate caeteros praecellit, conatur extollere. |
| 11 | Alius scientiae, alius lectionis studio, alius vigiliarum prolixitate tentatur. |
| 12 | Non solum ergo saecularibus operibus, sed etiam suis virtutibus hominem hic morbus nititur sauciare]. |
| 13 | Cuius morbi medicina est recordatio divinae bonitatis, per quam omnia bona nobis collata sunt, quae habere videmur; etiam et perpetua ipsius Dei charitas, in cuius laude omnia agere debemus, quidquid boni in hoc saeculo operemur, et magis desiderare a Deo laudari in die retributionis aeternae, quam ab homine quolibet in huius transitoriae vitae conversatione. |
| 14 | [Ita etiam hanc bestiam poterimus evadere, ut cogitantes illum Davidicum versum: Dominus dissipabit ossa eorum, qui hominibus placent (Psal. LII, 6). |
| 15 | Primitus nihil inanis gloriae gratia faciamus, deinde quae bono initio fecerimus, observatione simili custodiamus. |
| 16 | Ne omnis laborum nostrorum fructus post irrepens vanae gloriae morbus evacuet. |
| 17 | Quidquid etiam in conversatione fratrum minime communis usus recipit, exsecremus omni studio, et veluti iactantiae deditum declinemus, et ea quae nos possunt inter caeteros notabiles reddere, ac veluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, vitemus.] Hi sunt octo totius impietatis duces cum exercitibus suis, et fortissimi contra humanum genus diabolicae fraudis bellatores. |
| 18 | [Qui ergo unum vitium de istis habens sine confessione et poenitentia moritur, aeterna poena damnatur. |
| 19 | Unde dicit Ioannes in Epistola sua: Est peccatum ad mortem, non pro illo, dico, ut quis roget (Ioan. V, 15). Isti vero bellatores] Deo auxiliante facillime vincuntur a bellatoribus Christi per virtutes sanctas. |
| 20 | Prima superbia per humilitatem, gula per abstinentiam, fornicatio per castitatem, avaritia per abstinentiam [Ms. S. Iac., largitatem et contemptum mundi], ira per patientiam, acedia per instantiam boni operis, tristitia mala per laetitiam spiritualem, vana gloria per charitatem Dei [Al., per sapientiam] [vincitur]. |
| 21 | Igitur ex his Christianae religionis ductoribus, quos opposuimus diabolicae impietatis bellatoribus, quatuor praesunt duces gloriosissimi, [quorum nomina haec sunt]: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. |