Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXXIII. De tristitia.
| 1 | Tristitiae duo sunt genera: unum salutiferum, alterum pestiferum. |
| 2 | Tristitia salutaris est, quando de peccatis suis animus contristatur peccatoris, et ita contristatur, ut confessionem et poenitentiam agere quaerat, et converti se ad Deum desideret. |
| 3 | Alia est tristitia huius saeculi, quae mortem operatur animae, quae nihil in bono opere proficere valet, quae animum perturbat, et saepe in desperationem mittit, ut futurorum spem abstollat [Ms., auferat] bonorum. |
| 4 | Ex ipsa nascitur malitia, rancor, animi pusillanimitas, amaritudo, desperatio. |
| 5 | Saepe etiam et praesentis vitae nulla delectatio. |
| 6 | Quae vincitur per laetitiam spiritualem, et spem futurorum, et consolationem Scripturarum, et fraternum [in spirituali iucunditate] colloquium. |