monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XXXI. De ira. <<<     >>> XXXIII. De tristitia.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXXII. De acedia.

1 Acedia est pestis, quae Deo famulantibus multum nocere probatur, dum otiosus homo torpescit in desideriis carnalibus, nec in opere gaudet spirituali, nec in desiderio [Ms., in salute] animae suae laetatur, nec in adiutorio fraterni laboris hilarescit: sed tantum concupiscit et desiderat, et otiosa mens per omnia discurrit.
2 Haec est quae maxime monachos excutit de cella in saeculum, et de regulari conversatione eiicit eos in abrupta vitiorum.
3 Quae cum miserabilem obsidet mentem, multis eam inficit miseriis, quae multa docet mala.
4 De qua nascitur somnolentia, pigritia operis boni, instabilitas loci, pervagatio de loco in locum, tepiditas laborandi, taedium cordis, murmuratio et inaniloquia [Al., magniloquia].
5 Quae vincitur per studium lectionis, per assiduitatem operis boni, per desiderium futurae praemiorum beatitudinis, per confessionem tentationis, quam in mente habet, per stabilitatem loci et propositi sui, atque exercitium cuiuslibet artis et laboris, vel orationum et vigiliarum instantiam, ut nunquam otiosus inveniatur servus Dei.
6 Difficilius invenit diabolus tentandi locum in homine quem in opere invenit bono, quam in eo quem otiosum reperit et nihil boni agentem.
Alcuinus HOME

bnf2183.135 csg146.171 csg272.42 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik