Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXXI. De ira.
| 1 | Ira una est de octo vitiis principalibus, quae si ratione non regitur, in furorem vertitur: ita ut homo sui animi impotens erit [Ms., fiat], faciens quae non convenit. Haec enim si cordi insidit [Ms., insidet], omnem eximit ab eo providentiam facti, nec iudicium rectae directionis [Ms., discretionis] inquirere, nec honestae contemplationis virtutem, nec maturitatem consilii habere poterit, sed omnia per praecipitium quoddam facere videtur. |
| 2 | De qua, id est ira, pullulat tumor mentis, rixae et contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, iniuriarum memoria. |
| 3 | Quae vincitur per patientiam et longanimitatem, et per rationem intellectualem, quam Deus, inserit mentibus humanis, et per recordationem [iniuriarum et passionum, quas pro nobis iniuste pertulit Christus; et per memoriam] Orationis Dominicae, ubi Deo dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). |