| 1 | Avaritia est nimia divitiarum acquirendi, habendi, vel tenendi cupiditas, quae pestis inexplebilis est. |
| 2 | Sicut hydropicus, qui quanto plus bibit, tanto plus illi sitis accrescit [Ms., addita crescit]: sic avaritia quanto magis habet, tanto plus [habere] desiderat. |
| 3 | Et dum modus non est illi in habendo, modus illi non erit in desiderando. Cuius genera [Ms., germina] sunt invidia, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, periuria, rapinae, violentiae, inquietudo, iniusta iudicia, contemptus veritatis, futurae beatitudinis oblivio, obduratio cordis. Quae fit [Ms., quae est] contraria misericordiae, eleemosynis in pauperes, et toti pietati in miseros. |
| 4 | Quae vincitur per timorem Dei, et per fraternam charitatem, et per opera misericordiae, et per eleemosynas in pauperes, et per spem futurae beatitudinis, dum falsae huius saeculi divitiae futurae beatitudinis veris divitiis vincuntur. |