Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXVIII. De gula.
| 1 | Primum est corporale peccatum gula, id est, intemperans cibi vel potus voluptas, per quam primi parentes humani generis paradisi felicitatem perdiderunt, et in hanc aerumnosam huius vitae [miseriam] deiecti sunt; ubi omnis homo per peccatum nascitur, per laborem vivit, per dolorem moritur. |
| 2 | Quae tribus modis regnare videtur in homine; id est, dum homo horam canonicam et statutam gulae causa anticipare cupit, aut exquisitiores cibos sibi praeparare iubet, quam necessitas corporis, vel suae qualitas personae exigat, vel si plus accipiet in edendo vel bibendo propter desiderium intemperantiae suae, quam suae proficiat saluti. |
| 3 | De qua gula nascitur inepta laetitia, scurrilitas, levitas, vaniloquium, immunditia corporis, instabilitas mentis, ebrietas, libido: quia ex saturitate ventris libido corporis congeritur, quae per ieiunia et abstinentiam, et operis cuiuslibet assiduitatem optime vincitur. |
| 4 | [Communis enim est regula omnibus religiosis sanis et infirmis, ut de qualicunque cibo nunquam impleant ventrem.] |