Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXVII. De octo vitiis principalibus, et primo de superbia.
| 1 | Octo sunt vitia principalia vel originalia omnium vitiorum, ex quibus quasi radicibus omnia corruptae mentis vel incasti corporis diversarum vitia pullulant iniquitatum. |
| 2 | De quibus pauca dicere ratum duximus, vel ex quibus radicibus qui rami vitiosae germinationis crescere videantur; ut sciat unusquisque radicibus exstirpatis, facilius ramos praecidere posse. |
| 3 | Primum vitium est spirituale, superbia, de qua dicitur: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15), quae regina est omnium malorum, per quam angeli ceciderunt de coelo, quae fit ex contemptu mandatorum Dei. |
| 4 | Fit etiam, quando attollitur mens de bonis operibus, et se meliorem aestimat aliis, dum in eo ipse peior aliis est, quo se meliorem putat. |
| 5 | Fit etiam per contumaciam superbia, quando despiciunt homines senioribus obedire suis. |
| 6 | Ex ipsa vero nascitur omnis inobedientia, et omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones, haereses, arrogantia, [In loquela clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus et effusus in laetitia risus, irrationabilis in serenitate tristitia, in responsione rancor, falsitas in sermone. |
| 7 | Verba passim sine ulla cordis gravitate erumpentia, audacia ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimitas.] Quae omnia mala vera humilitas famuli Dei perfacile vincere [Ms., curare] poterit. |
| 8 | [Humilitas vera est, ut diximus, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere.] |