Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXVI. De perseverantia in bonis operibus [Ms., boni operis ].
| 1 | Non quaeritur in Christiano initium boni operis, sed finis: quia de fine suo unusquisque iudicabitur. |
| 2 | Sunt enim qui bene incipiunt, et male finiunt conversationem suam; sicut Iudas primo apostolus, et postea proditor Domini, et facti sui conscius laqueo se suspendit (Act. I). Saulus [Al., Paulus] male coepit, sed bene finivit: primo persecutor, postea praedicator. |
| 3 | Virtus boni operis est perseverantia, ipso Domino dicente: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Matth. X, 22). |
| 4 | Non igitur qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. |
| 5 | Tunc enim placet Deo nostra conversatio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti fine complebimus [Ms., complemus]. |
| 6 | Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse, virtus est. |
| 7 | Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur. |
| 8 | Semper in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut iustificatur, aut condemnatur. |
| 9 | Ideo unusquisque instantissime bona quae coepit, perficere contendat, ut perpetuam a Domino mereatur mercedem accipere. |