monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190 > 25
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XXIV De iracundia. <<<     >>> XXVI. De perseverantia in bonis operibus [Ms., boni operis ].

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXV. De humana laude non quaerenda.

1 Dominus dicit in Evangelio: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth, VI, 1), id est, ut ea intentione non faciatis bona, ut ab hominibus vanam laudem habeatis; sed quidquid homo facit boni, pro Dei amore et salute animae suae, et fraterna charitate faciat.
2 Ideo ipse Dominus dixit de quibusdam, qui eleemosynas faciunt, vel orationes et ieiunia, ut ab hominibus laudem accipiant: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2).
3 Qui pro eo bonum quodlibet facit, ut ab hominibus laudetur, haec est merces illius quam quaesivit, et nullam a Deo sperare habet retributionem; quia pro eius amore non fecit, sed pro vana humanae laudis iactantia, sicut hypocritae facere solent.
4 Quod vitium hominibus placendi in bonis operibus, Dominus Iesus Christus multum detestatur, et saepius Pharisaeos, qui tales fuerunt in Iudaea, terribili [Al., tali] percutit maledictione, dicens: Vae vobis, hypocritae (Matth. XXIII, 13)!
5 [Nos autem non eos imitemur], sed secundum Apostolum: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).
6 Qui laudem non appetit, nec pro contumelia conturbatur.
7 Nec ideo se bonum existimet homo, quamvis ab alio laudetur, quia Deus inspector est cordis.
8 Quid enim prodest malo homini, si bonus praedicetur?
9 Tunc veraciter hoc quod agit homo bonum est, quando Deo placere desiderat, a quo habet quidquid boni habet vel facit.
10 Qui bona agere videtur, et per haec non Deo, sed hominibus placere cupit, in vanum laborat, et in ventum seminat.
11 Magnum se unusquisque esse studeat in suis operibus; sed de magnitudine sua humanum non quaerat favorem, ne perdat quod habuit, et sit parvus factus [Ms., et parvus efficiatur].
12 Quidquid enim homo boni faciat, hoc se sciat habere non a se, sed a Deo.
13 Increpat eos beatus Paulus apostolus qui in suis gloriantur benefactis, dicens: Quid habes, quod non accepisti?
14 Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non receperis (I Cor. IV, 7)?
15 Qui aliquod donum Dei quod meruit, in suam laudem convertit, procul dubio virtutem in vitium transfert, et bonum quod fecit, in peccatum.
16 Cum enim causa iactantiae pascitur pauper, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur.
17 Quidquid homo boni agit, Deo quaerat laudem, non sibi, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16).
Alcuinus HOME

csg146.163 csg272.34 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik