monumenta.ch > Alcuinus > 110 > 22 > 209 > 150 > 129 > 142 > 34 > 228 > 145 > 154 > 205 > 143 > 196 > 24
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XXIII. De superbia. <<<     >>> XXV. De humana laude non quaerenda.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXIV De iracundia.

1 Egregius mundi Praedicator dicit: Omnis enim amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV, 31).
2 Nec enim ira viri iustitiam Dei operari poterit (Iac. I, 20) Ira sine temperamento expers est rationis.
3 Responsio mollis mitigat iram, sermo durus suscitat furorem.
4 Vir iracundus, ut ait Salomon, provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas (Prov. XV, 18).
5 Spiriritum vero ad irascendum facilem quis sustinere poterit (Prov. XVIII, 14)?
6 Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor finem vindictae novit (Prov. XXVII, 4).
7 Si te, o homo, praeoccupaverit ira, mitiga eam.
8 Illa ira mala est, quae mentem turbat, ut rectum consilium perdat.
9 Illa ira est iusta et necessaria, quando homo contra propria irascitur peccata, et contra seipsum indignatur, dum male agit.
10 Dicit enim propheta: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5).
11 Concessit quod naturae est, tulit quod culpae est.
12 Ira alterius tua liniatur patientia.
13 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21).
14 Alteterius peccatum tuum sit praemium.
15 Displicet tibi alterius ira?
16 Quod tibi in altero displicet, in teipso quoque displiceat.
17 Noli tranquillitatem mentis tuae alterius perturbatione maculare.
18 Noli te aequalem stulto facere, quia ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII, 10). Si tu irasceris contra eum, erunt [Al., eritis] duo mali, tu et ille. Melius est [Ms., esset] te esse bonum, quanquam ille sit malus.
19 Cur tu ex alterius malitia malus efficeris?
Alcuinus HOME

csg146.162 csg272.33 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik