Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXIII. De superbia.
| 1 | Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. IV, 6; I Petr. V, 5). |
| 2 | Maximum diaboli peccatum fuit superbia. |
| 3 | Quapropter omni vitio deterior [Ms., omnium malorum peior] est superbia, quae saepe et de bonis nascitur actibus, dum homo in suis bonis operibus superbit: et hoc perdit per superbiam, quod habuit per charitatem. |
| 4 | Omnium vitiorum novissimum est superbia, dum homo virtutibus ornatur, et in his superbire coepit [Ms., coeperit; Al., cupit]. |
| 5 | Omnis quoque peccati initium superbia est (Eccle. X, 15), dum anima praecepta contemnit Creatoris, mox in cuiuslibet peccati corruit foveam. |
| 6 | Omnis superbia tanto in imo iacet, quanto se erigit in alto. |
| 7 | Tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur. |
| 8 | Qui enim per propriam superbiam attollitur, per Dei iustitiam damnatur. |
| 9 | Ante ruinam hominis exaltatur spiritus eius. |
| 10 | Nihil magis Christiano vitandum est quam superbia, quae iram Dei provocat. |
| 11 | Nam superbia ex angelis daemones fecit: humilitas autem homines sanctis angelis similes reddit. |
| 12 | Superbi cupiunt in se praedicari quod non faciunt: humiles refugiunt, quidquid boni operantur, agnosci. |
| 13 | Non elevetur homo in bono suo, nec laudem sibi quaerat, quamvis aliquid boni faciat: sed Deum laudare [Ms., laudari] cupiat in donis suis, quia nihil boni facit [Ms. fecit], nisi quod Deus donavit ei facere. |