Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XXII. De invidia.
| 1 | Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). |
| 2 | Dum invidebat homini terreno coelum, quaerebat quomodo eum perderet per transgressionem illius mandati, quod Creator homini statuit. |
| 3 | Nihil nequius potest esse invidia, quae alienis torquetur bonis: et quod ipsa non habet, alios invidet habere. |
| 4 | Omnibus inimica est bonis invidia. |
| 5 | Ubi est invidia, charitas esse non potest. |
| 6 | Et ubi charitas non est, ibi nihil boni esse poterit. |
| 7 | Qui invidet, diabolo similis est, qui per invidiam hominem de paradisi felicitate deiecit. |
| 8 | Magnus vir est, qui invidiam humilitate superat, discordiam charitate destruit. |
| 9 | Quid infelicius est homini, quam alterius bonum suum egisse supplicium? |
| 10 | Omnis enim invidus animo torquetur. |
| 11 | Unde igitur bonus proficit, inde invidus contabescit. |
| 12 | Melius est bonorum imitari exempla, quam eos invidiae stimulo agitare. |
| 13 | Invidia sensum mordet, pectus urit, mentem affligit. |
| 14 | Nullus de alterius cuiuslibet doleat bono, vel felicitate aliena constristetur. |
| 15 | Potest itaque homo alterius bonum suum facere, dum amat in altero, quod in se [Ms., quod ipse] non facit. |