Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XX. De iudicibus.
| 1 | Omnis qui recte iudicat, stateram in manu gestat. |
| 2 | In utroque sensu [Ms., pensu] iustitiam et misericordiam portat: ut pro iustitia reddat peccatis sententiam pro misericordia peccati temperet poenam. |
| 3 | Quaedam vero sunt a iudice bono per aequitatem corrigenda, quaedam per misericordiam indulgenda. |
| 4 | Sine personarum acceptione debent esse iudicia. |
| 5 | Nihil enim iniquius est, quam munera accipere in iudiciis: quia munera excaecant corda [Ms., oculos] prudentium, et subvertunt corda [Ms., verba] iustorum (Deut. XVI, 19). |
| 6 | In quo enim iudicio, dicit Dominus, iudicabitis; iudicabitur [de] vobis (Matth. VII, 2). |
| 7 | Quapropter iudex Deum iudicem timeat, ne forte Deo iudicante damnetur. |
| 8 | Qui innocentes damnat, vel impios iustificat pro muneribus; vel cuiuslibet personae amore vel odio [inique iudicat, in Dei iudicio vindictam sustinebit]. |
| 9 | Nemo principum stultos vel improbos iudices ponere debet. |
| 10 | Nam stultus per ignaviam ignorat iustitiam, improbus autem per cupiditatem subvertit ipsam quam didicit veritatem. |
| 11 | Pene gravius lacerantur pauperes a pravis iudicibus, quam a cruentissimis hostibus. |
| 12 | Nullus enim praedo tam cupidus in alienis, quam iudex iniquus in suis. |
| 13 | Peiores sunt hostibus iudices iniqui. |
| 14 | Hostes saepe fuga vitantur: iudices [vero] propter potentiam effugi non possunt, qui divitias et civium oppressione congregare student. |
| 15 | Aliquoties iudices boni ministros habent rapaces; quorum scelere coinquinantur, si non prohibent rapacitatem illorum. |
| 16 | Hi in alienis pereunt peccatis, quia non solum, ut egregius mundi doctor ait, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni efficiuntur morte perpetua (Rom. I, 32). |
| 17 | Saepe iudices pravi cupiditatis causa aut differunt, aut pervertunt iudicia. |
| 18 | Nec finiunt causas, quousque saeculi eorum impleantur. |
| 19 | Quando enim iudicant, non causas, sed dona considerant. |
| 20 | Iudices pravi, iuxta Prophetae verbum, quasi lupi vespere: non re inquunt in mane (Sophon. III, 3), hoc est, de praesentis vitae commodo tantum cogitant, de futuro autem nihil: luporum more cuncta rapientes, et vix pauperibus pauca relinquentes. |
| 21 | Iracundus iudex iudicii examen plene contueri non valet, quia caligine furoris non videt claritatem iustitiae. |
| 22 | Non est persona in iudicio consideranda, sed causa. |
| 23 | Scriptum est enim: Non accipies personam in iudicio (Deut. I, 17). |
| 24 | Iniqui iudices errant in veritatis sententia, dum intendunt qualitatem personae: et nocent saepe iustis, dum improbe defendunt impios. |
| 25 | Acceptio munerum in iudiciis, praevaricatio est veritatis. |
| 26 | Qui Deum timentes iuste iudicant, aeterna a Domino accepturi sunt praemia. |