Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XIX. De fraude cavenda.
| 1 | Dominus ipse, qui nos benignos admonet de nostra substantia pauperibus et miseris esse, prohibet nos ab omni avaritia et iniusta pecuniae acquisitione. |
| 2 | Qui vero ait: De iustis laboribus tuis fac eleemosynam (Tob. IV, 7), ipse per apostolum suum hortatur nos, dicens: Nolite fraudem facere [Ms., nolite fraudare] invicem (Marc. X, 19). |
| 3 | Qui fraude qualibet aliquid acquisierit, perdit iustitiam et aequitatem [Ms., iustitiae aequitatem]. |
| 4 | Dic avare, dic cupide, dic scelerate, quid acquisisti? |
| 5 | Forte dicis: Aurum acquisivi? |
| 6 | et verum dicis. |
| 7 | Ecce aurum acquisisti per fraudem, et fidem perdidisti per iniustitiam. |
| 8 | Si in mercato fidem invenires venalem: si bonus esses, quomodo comparasses [Ms., comparares] eam? |
| 9 | Quare non times perdere ea, quae [Ms., eam, quam] te Deus voluit habere in corde? |
| 10 | Aurum habes vel argentum, vel aliud quid pretiosius in area; sed damnum in corde. |
| 11 | His omnibus meliores divitias perdidisti, id est, fidem, et iustitiam, et dilectionem Dei et proximi. |
| 12 | Lucrum tuum cogitas, damnum tuum non consideras. |
| 13 | Si huic lucro gaudes, quare illa perdita non plangis? |
| 14 | Plus ergo perdidisti quam acquisisti. |
| 15 | O dives, rapis per potentiam quod tibi placet habere, et perdis per iniustitiam quod te Deus vult habere, id est, beatitudinem sempiternam. |
| 16 | Si omnis fur vel raptor lumen oculorum perdidisset in furto vel rapina, nunquid postea furtum fecisset vel rapinam? |
| 17 | Et nescit, quod in eiusmodi peccato lumen perdit cordis, quod melius est omni lumine corporis. |
| 18 | Magis, avare, da pauperibus quod habes, ut invenias in coelo quod dedisti in terra. |
| 19 | Quid times pecuniam tuam perdere, et non times ut totus pereas? |
| 20 | Pro acquisitione pecuniae falsum testimonium dicis, mentiris, rapis aliena. |
| 21 | Iuras, periuras, quae lex vetat. |
| 22 | Cum haec omnia facis, quare non times, ne totus ardeas in aeternum? |
| 23 | Cur, avare, plus amas aurum, quam animam? |
| 24 | Quid enim proderit tibi, si mundum universum lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris (Matth. XVI, 26)? |
| 25 | Et ipse Dominus dicit in Evangelio: Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius, quae possidet (Luc. XII, 15). |
| 26 | Nunquid non divites similiter moriuntur, sicut et pauperes? |
| 27 | Non prodesse possunt divitiae in die ultionis, nec liberabunt male utentes [Al., viventes] eis a poenis sempiternis. |
| 28 | Nihil est avaro scelestius, qui animam suam habet venalem pro cupiditate divitiarum. |
| 29 | Avaritia modum ignorat, et cum omnia devoret, nescit penitus satiari [Ms., saturari]. |
| 30 | Esuriens semper et inops est. |
| 31 | Avarus vir inferno est similis, qui nunquam impletur. |