monumenta.ch > Alcuinus > 230 > 203 > 197 > 21 > 109 > 134 > 153 > 108 > 402 > 11 > 122 > 204 > 218 > 221 > 217 > 115 > 19 > 169 > 31 > 158 > 193 > 18
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XVII. De eleemosynis. <<<     >>> XIX. De fraude cavenda.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XVIII. De castitate.

1 Castitas angelica est vita.
2 Castitas cum humilitate, Spiritus sancti merebitur habitationem, quem expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura: Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I, 5).
3 Membra nostra Deo debent esse dicata, non fornicationi.
4 Opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum.
5 Assuescat iuvenis castitati, ut sit dignus sapientia Dei.
6 Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus; qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae.
7 Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales.
8 Admonet itaque nos Scriptura sancta, dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
9 Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII, 30, 31).
10 Eius quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia carnis, dicens: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
11 Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
12 Pedes eius descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
13 Per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
14 Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
15 Longe fac ab ea vias tuas, et ne appropinques foribus domus eius (Prov. V, 3-8).
16 Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suis consentire desideriis.
17 Sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis, et refrenare voluptates eius iniquas.
18 Item ille qui supra, prohibens cohabitationem feminarum, iuvenibus dicit: Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
19 Aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae eius.
20 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam (Prov. VI, 27-29).
21 Similiter et beatus Paulus admonet nos apostolus, inquiens: Bonum est mulierem non tangere (I Cor. VII, 1), quasi statim in tactu periculum esset.
22 Pulchra est casta iuvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis.
23 Qui filios habet spirituales, vel carnales, nutriat illos in castitate Deo, non in fornicatione diabolo.
24 Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriet tormentis?
25 Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem.
26 Castitas hominem coelo coniungit, angelis facit concivem.
27 Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut benedictionem mereatur filiorum a Deo recipere.
28 Nemo dicat a fornicatione se custodire non posse.
29 Fidelis est enim Deus, dicit beatus Apostolus, qui non permittit nos tentari supra id, quod portare non [Ms. omit. non] possumus: sed faciet etiam cum tentatione proventum (I Cor. X, 13).
30 Talis unicuique homini tentatio datur, sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacunque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit.
31 Omnibus enim castitas semper necessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio, et assidua salutis praedicatio.
32 Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nulla carnis contagione [Ms., nullo . . . contagio] corrumpantur; sed potius continentia castitatis splendeant et totius honestatis fulgeant in populo exemplis.
Alcuinus HOME

csg146.150 csg272.21 tbl18338.67v

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XVII. De eleemosynis. <<<     >>> XIX. De fraude cavenda.
monumenta.ch > Alcuinus > 230 > 203 > 197 > 21 > 109 > 134 > 153 > 108 > 402 > 11 > 122 > 204 > 218 > 221 > 217 > 115 > 19 > 169 > 31 > 158 > 193 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik