Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XVII. De eleemosynis.
| 1 | Sciendum est enim esse pietatis opus, ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adiuvemus. |
| 2 | Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam habent in saeculi divitiis portionem. |
| 3 | Quorum inopiae de ea quam Dominus nobis dedit copia consulere debemus, ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis facta fuerunt communia. |
| 4 | Felix est illud horreum, et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, unde egentium, et debilium, et peregrinorum saturatur esuries. |
| 5 | Quos ideo sub diversis molestiis iustitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret. |
| 6 | Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque ieiuniis; et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio elevata suffragiis, quoniam scriptum est: Animae suae benefacit vir misericors (Prov. XI, 17). |
| 7 | Pars enim corporalium facultatum, quae indigentibus ministratur, in divitias largienti transit aeternas. |
| 8 | Ita misericordiam Dei et indulgentiam peccatorum nostrorum, pauperum miseratione et eleemosynis meremur: quoniam qui suum ab inope non avertit animum, cito ad se Domini convertit auditum, dicente Domino: Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). |
| 9 | Quod reddituram se promittit Veritas, secura expendat [et tribuat] humanitas. |
| 10 | Constans esto, Christiane largitor, da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas. |
| 11 | Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu. |
| 12 | Substantia tua cum bene erogatur, augetur. |
| 13 | Remunerator tuus vult te esse munificum. |
| 14 | Et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur vobis. |
| 15 | O avare, si aurum diligis, vel divitias saeculi, da, ne perdas. |
| 16 | Si servaveris, sine dubio perdes: si erogaveris, omnino habebis eas aeternaliter, dicente ipsa Veritate: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur: neque fures effodiunt, et furantur. |
| 17 | Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 29). |
| 18 | Utique bene dispensantes temporalia acquiretis aeterna. |
| 19 | Noli timidus esse in largiendo, ne sis egenus in retributione: quia qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). |
| 20 | Qui autem miseretur pauperi, beatus erit (Prov. XIV, 21). |
| 21 | Redemptio itaque animae viri, divitiae eius (Prov. XIII, 8). |
| 22 | Honorat Deum, qui miseretur pauperis. |
| 23 | Absconde eleemosynam in sinu pauperis, dicit Scriptura sancta, et ipsa orabit pro te (Eccli. XXIX, 15). |
| 24 | Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. |
| 25 | Animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in clamore suo (Eccli. IV, 2). |
| 26 | Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, illius oratio clementiam Dei non merebitur [Ms., meretur]. |
| 27 | In vita tua benefac animae tuae, eleemosynas dans miseris, quia post mortem non habes potestatem bene faciendi. |
| 28 | In conviviis tuis pauperes vescantur, et Christus in illis. |
| 29 | Tria sunt genera eleemosynarum: una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritualis, dimittere ei a quo laesus fueris; tertia delinquentem corrigere, et errantes in viam reducere veritatis. |