monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190 > 25 > 189 > 26 > 13 > 174 > 219 > 206 > 23 > 137 > 146 > 113 > 200 > 170 > 220 > 10 > 176 > 147 > 227 > 16
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XV. De timore Domini. <<<     >>> XVII. De eleemosynis.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XVI. De ieiunio.

1 Perfectum est ieiunium, quod in eleemosynis et oratione fit. Coelum [Al., orationibus in coelum] transit, et ad thronum altissimi Dei pervenit.
2 Tunc enim homo spiritualis effectus angelis coniungitur, Deoque liberius copulatur, si abstinentia carnis orationibus exaltatur.
3 Per ieiunia et orationes occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur.
4 Quandiu Adam abstinuit, mansit in paradiso: manducavit, et expulsus est.
5 Ieiunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum; cito enim per abstinentiam vincuntur.
6 Unde etiam Dominus et Salvator noster eorum incursus ieiuniis et orationibus praemonet superare dicens: Hoc genus non eiicitur, nisi in oratione et ieiunio (Matth. XVII, 20; Marc. IX, 28).
7 Immundi enim spiritus ibi se fiducialibus immittunt, ubi videbunt frequenter comessationes et ebrietates exerceri.
8 Abstinentia corpus macerat, sed cor impinguescit [Ms. impinguat].
9 Carnem debilitat, sed animam confortat.
10 Sed sciendum est quod ieiunia cum bonis operibus Deo optime sunt acceptabilia.
11 Qui autem a cibis abstinent, et prave agunt; daemones imitantur, quibus esca carnalis non est, et nequitia spiritualis semper inest.
12 Ille enim bene abstinet a cibis, qui et a malitiae actibus, et a mundi ieiunat ambitionibus.
13 Melius est praedicationis sanctae convivio [et verbi Dei pabulo] victuram in perpetuo mentem reficere, quam ventrem mortiferae carnis [terreno pane et] deliciosis saturare epulis.
Alcuinus HOME

csg146.146 csg272.17 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik