monumenta.ch > Alcuinus > 116 > 141 > 15
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XIV. De non tardando converti ad Deum [Al., De conversione ad Dominum ]. <<<     >>> XVI. De ieiunio.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XV. De timore Domini.

1 Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10).
2 Magna est cautela peccati Deum semper praesentem [Ms., Dei praesentiam] timere.
3 Qui perfecte Deum timet, diligenter se a peccatis custodit.
4 Timenti Deum in novissimo die bene erit, et merces eius in aeternum permanet (Eccli. I, 13).
5 Qui erubescit in conspectu hominis peccare, quanto magis debet erubescere in conspectu Dei iniquitatem agere, qui non solum opera, sed et corda considerat.
6 Qui timore sancto Deum metuunt, inquirunt quae bona placita sunt illi.
7 Alius est timor filiorum, alius est timor servorum.
8 Servi enim propter tormenta dominos timent, filii vero propter amorem patres timent.
9 Si filii Dei sumus, timeamus eum ex charitatis dulcedine, non de timoris amaritudine.
10 Homo sapiens in omnibus operibus suis metuit Dominum, sciens se nunquam eius praesentiam fugere posse, sicut Psalmista Deo dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)?
11 Iterum: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente (Psal. LXXIV, 7), subauditur, patet locus fugiendi Deum.
12 Qui timet Deum, accipiet doctrinam eius, et qui vigilaverint in mandatis illius, invenient benedictionem sempiternam (Eccli. XXXII, 18).
13 Timentis Deum beata est anima (Eccli. XXXIV, 17), et a tentatione diabolica tuta remanet.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14), et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos habere.
15 Qui timet Dominum, recedit ab itinere pravo, et ad virtutis semitam vias suas dirigit.
16 Timor Domini repellit peccata, et adiicit virtutes.
17 Timor cautum facit hominem et sollicitum, ne peccet.
18 Ubi vero timor Domini non est, ibi dissolutio vitae est.
19 Quisquis Deum in prosperis non timet, vel [Ms., saltem] in adversis refugiat ad illum, qui flagellat, ut sanet.
20 Beatus vir, qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis (Psal. CXI, 1).
21 Timor Dei timorem gehennae expellit. Sic [ergo] timeamus Deum, ut diligamus eum; quia perfecta charitas foras mittit timorem servilem (I Ioan. IV, 18).
Alcuinus HOME

csg146.144 csg272.15 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik