monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157 > 131 > 190 > 25 > 189 > 26 > 13
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, XII. De confessione. <<<     >>> XIV. De non tardando converti ad Deum [Al., De conversione ad Dominum ].

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XIII. De poenitentia.

1 Cuius ipse Salvator in Evangelio virtutem ostendit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III, 2).
2 Et Ioannes Baptista ait: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8).
3 Fructus est dignus poenitentiae, transacta flere peccata, et eadem iterum non agere, sicut Scriptura ait: Non adiicies peccatum super peccatum (Eccli. V, 5).
4 Lavamini, dicit Dominus per Isaiam prophetam, et mundi estote (Isai. I, 16).
5 Lavatur itaque et mundus est, qui praeterita plangit, et iterum flenda non admittit [Al., non committit].
6 Lavatur et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit: et post lacrymas haec quae fleverat, repetit.
7 De his qui post lacrymas ad delicta revertuntur peiora [Al., priora], beatus Petrus terribiliter ait: Canis revertitur ad vomitum suum (II Petr. II, 22).
8 Fili, peccasti, dicitur in Scriptura sancta, non adiicias iterum, sed de pristinis deprecare, et remittentur tibi (Eccli. XXI, 1).
9 Poenitentia vera non annorum numero censetur, sed amaritudine animi.
10 Unde beatus Petrus mox a Domino indulgentiam recepit, quia amarissime flevit trinae negationis culpam.
11 Poenitentia, quamvis sit exigui temporis; si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud iudicem iustum Deum, qui cordis secreta considerat.
12 Non enim longitudinem temporis tantum requirit Deus, quantum affectum sinceritatis [poenitentis] pensat.
13 Qui enim in Christum tota mente confidit, etiamsi in multis moriatur peccatis, fide sua vivit in aeternum, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Ego sum resurrectio et vita.
14 Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Ioan. XI, 25).
15 De morte animae dixit, quia propter peccatorum aegritudinem [Al., quae pro aegritudine] eveniet illi.
16 Deus autem natura misericors est, paratus est salvare per misericordiam, quos non veniet [Ms., invenit] salvare per iustitiam, qui vult omnes salvos fieri, et neminem perire (I Tim. II, 4): qui per prophetam ait: In quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21).
17 Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi posse veniam se per Dei misericordiam non dubitet.
18 In hoc saeculo poenitentiam facientibus Dei misericordia subvenit.
19 In futuro autem poenitentia non proficit, sed rationem nostrorum [operum] reddituri sumus.
20 In hac vita tantum poenitenti [Ms., poenitentiae] patet libertas, post mortem vero nulla correctionis est licentia.
Alcuinus HOME

csg146.139 csg272.10 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik