Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT XII. De confessione.
| 1 | Hortatur nos saepius Scriptura ad medicamentum fugere confessionis: non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur, aut agimus; sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur poenitentes quod inique gessimus negligentes. |
| 2 | Qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die iudicii: si tamen confitens poenitendo diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit [Ms., revocat, quae gemit]. |
| 3 | Confitemini, dicit Iacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Iac. V, 16). |
| 4 | Item beatus Paulus apostolus: Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). |
| 5 | Sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit peccata [Ms., scelera] sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). |
| 6 | Magnum est salutis medicamentum non iterare quae prave [Ms., impie] gessimus, nec priorum cicatrices vulnerum resauciare. |
| 7 | Sic autem dixit Ioannes evangelista: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus et iustus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Ioan. I, 9). |
| 8 | Similiter et Psalmista ait: Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti iniquitatem [Ms., impietatem] peccati mei (Psal. XXXI, 5). |
| 9 | Vivens confiteatur peccator quae fecit, quia non est fructuosa confessio apud inferos, nec poenitentia ad salutem proficiens. |
| 10 | Ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo (II Cor. VI, 2). |
| 11 | Tempus est nunc remissionis poenitentibus; sed tempus erit post mortem vindictae negligentibus confiteri scelera sua. |
| 12 | Omnes enim impii amaram habent in tormentis poenitentiam, sed non proficit eis poenitentia ad salutem [Ms., remissionem]: sed conscientia torquet eos ad augmentum poenarum quas patiuntur. |
| 13 | Potuerunt enim sibi per confessionem praecavere tormentorum immanitatem, et neglexerunt. |
| 14 | Ita sicut foras flammis, ita intus in conscientia propria torquentur. |
| 15 | Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod aegrotus ostendere crubescit? |
| 16 | Deus enim confessionem nostram desiderat, ut iustam habeat causam ignoscendi. |
| 17 | Qui peccata sua occultat, et erubescit salubriter confiteri, Deum testem habet nunc, et iterum habebit eum ultorem. |
| 18 | Optime se iudicat homo in hac vita, ne iudicetur a Deo damnatione perpetua. |
| 19 | Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. |
| 20 | Quod enim oportuit, non gessit, et quod non oportuit, egit. |
| 21 | Confessio iustificat, confessio veniam peccatis donat. |
| 22 | Omnis spes veniae in confessione consistit. |
| 23 | Confessio opus est misericordiae: salus aegroti unicum est viribus [Forte, vitiis] nostris medicamentum cum poenitentia. |