Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT X. De humilitate.
| 1 | Quanta sit verae humilitatis virtus, facile ex verbis Domini cognoscitur, qui ut superbiam Pharisaeorum damnaret, dixit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12). |
| 2 | Humilitatis passibus ad coeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur. |
| 3 | De quo dictum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. IV, 6). |
| 4 | Unde et in psalmis dicitur: Excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). |
| 5 | Alta posuit pro superbis, humilia vero pro humilibus [Al., pro mansuetis]. |
| 6 | Humilia respicit, ut attolat: alta, id est, superba cognoscit, ut deiiciat. |
| 7 | Discamus igitur humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). |
| 8 | Per superbiam mirabilis angelorum creatura cecidit de coelo: per humilitatem [Dei] fragilitas humanae naturae ascendit ad coelum. |
| 9 | Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). |
| 10 | Item alius [quidam] Sapiens: Quanto maior es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). |
| 11 | Item Dominus dicit per prophetam: Ad quem autem respiciam nisi ad humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? |
| 12 | Quicunque humilis et quietus non erit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. |
| 13 | Deus humilis factus est nostrae salutis causa, ut erubescat homo superbus esse. |
| 14 | Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. |
| 15 | Qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria [Al., qui hic humilis fuerit in terra . . . . in gloria futura]. |
| 16 | Primus humilitatis gradus est veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere. |
| 17 | Eam quippe, quam non invenit humilem [veritas] fugit mentem. |
| 18 | Quantum quis humilior erit de seipso, tanto maior erit in conspectu Dei. |
| 19 | Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto deiectior erit ante Deum. |
| 20 | Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat. |
| 21 | Quid superbit terra et cinis, dum vento superbiae dispergitur, quod ieiuniis et eleemosynis congregare videtur? |
| 22 | Noli, o homo, in virtutibus tuis gloriari; quia alterum habiturus es iudicem, non teipsum; in cuius conspectu teipsum in corde tuo humiliare oportet, quatenus ille te exaltet in tempore retributionis tuae. |
| 23 | Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris. |
| 24 | Qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus est [Al., pulcher est]; et qui sibi displicet, Deo placet [Al., et qui sibi placent, Deo displicent]. |
| 25 | Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Domini. |
| 26 | Tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. |
| 27 | In summo honore summa tibi sit humilitas. |
| 28 | Honoris laus est, humilitatis virtus. |