Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT IX. De patientia.
| 1 | In patientia vestra, dicitur in Evangelio, possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). |
| 2 | In omni enim vita humana patientia necessaria est. |
| 3 | Sicut itaque patienter sufferre debemus iniurias ab aliis in nos delatas, ita et patienter tribulationes quae nobis evenient, sufferre necesse est. |
| 4 | Saepissime in hoc saeculo boni a reprobis tribulationes patiuntur. |
| 5 | Ideo si quislibet post bona opera tribulationes patitur, non debet in cogitatione dicere: Perdidi opera mea bona quae faciebam. |
| 6 | Qui enim hoc dixerit, non pro amore Dei, sed pro mercede felicitatis huius vitae, aut pro laude humana opus bonum fecisse cognoscitur. |
| 7 | Probabitur enim homo flagellis Dei, quo animo benefaciat, vel qua fortitudine sufferat tentationes sibi supervenientes. |
| 8 | Tentat enim vos Deus, dicit Apostolus, ut sciat si diligitis eum. |
| 9 | Prorsus, tribulatio patientiam operatur, patientia autem opus est perfectum. |
| 10 | Beatus enim vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Iac. I, 3, 4). |
| 11 | Nemo bene sapiens est, qui patientiam non habet. |
| 12 | Fortior est dominator [Ms., domitor] animi sui expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). |
| 13 | In patientia vero quaerenda est ignoscendi facultas, non vindicandi opportunitas. |
| 14 | Tales sunt quidam, qui tempore iniuriarum patienter sufferunt, ut subsequenter facilius vindicare valeant. |
| 15 | Hi veram non habent patientiam. |
| 16 | Patientia vera est in faciem fortiter sustinere iniurias, et in futuro vindictam non quaerere, sed ex corde ignoscere. |
| 17 | Sine ferro vel flammis martyres esse possumus, si patientiam veraciter in animo servamus cum proximis nostris. |
| 18 | Laudabilius est iniuriam tacendo declinare, quam respondendo superare. |
| 19 | Qui patienter tolerat mala, in futuro coronam merebitur sempiternam. |