monumenta.ch > Nepos > 5 > 1 > 6 > 1 > 1 > 6 > 9 > 8
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, VII. De misericordia. <<<     >>> IX. De patientia.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT VIII De indulgentia.

1 Dominus in Evangelio ait: Dimittite, et dimittetur vobis.
2 Item: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra.
3 Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15).
4 Haec vero Domini sententia magnam super nos misericordiam [Ms., clementiam] sonat his, qui eam recte intelligere possunt.
5 Igitur ex nostro iudicio iudicat nos Deus, et quodammodo in potestate nostra est, quomodo iudicemur a iudice Deo.
6 Si misericorditer iudicamus de in nos delinquentibus, misericorditer iudicabit Deus de nobis in se peccantibus.
7 Intendamus exemplum illius, sicut Doctor gentium ait: Donate in vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam.
8 Sicut Deus donat [Ms., donavit] vobis in Christo, ita et vos facite (Coloss. III, 13).
9 Quomodo Deus in Christo nobis nostra peccata donavit: sic etiam nos his qui in nos peccant, dimittamus.
10 Item: Nulli malum pro malo reddentes.
11 Et alio loco: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 17, 21).
12 Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo.
13 Illa oratio pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium [in nos] preces in nostris auribus acceptabiles sunt.
14 Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet.
15 Sic enim remittetur nobis, ut nos remiseremus eis qui nobis quacunque malignitate nocuerunt.
Alcuinus HOME

csg146.130 csg272.243 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik