Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT VI. De pace.
| 1 | Salvator ad Patrem rediens, quasi speciale munus discipulis pacis dedit praecepta, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Ioan. XIV, 27). |
| 2 | In pace vos dimitto, in pace vos inveniam. |
| 3 | Proficiscens voluit dare, quae desiderabat rediens in omnibus invenire. |
| 4 | Cuius pacis ornamenta mirabiliter alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). |
| 5 | En Filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse iam coepit. |
| 6 | Non vult Filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti. |
| 7 | Negat sibi Patrem Deum, qui pacificus esse contemnit. |
| 8 | Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. |
| 9 | Pax Christi ad salutem proficit sempiternam. |
| 10 | Pax quae in diabolo est, ad perpetuam pervenit [Al., ducit] perditionem. |
| 11 | Pax cum bonis, et bellum cum vitiis, semper habenda est. |
| 12 | Mala siquidem hominum impiorum odio habenda sunt, non homines ipsi, quamvis mali sunt, quia creatura Dei sunt. |
| 13 | Pax vero, quae in nobis [Al., in bonis] est, concordiam fratrum, et charitatem copulat proximorum. |
| 14 | Pax spiritum Dei specialiter promeretur. |
| 15 | Pax dilectionis mater est. |
| 16 | Pax indicium est sanctitatis, de qua Deus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite (Zach. VIII, 19). |
| 17 | Pax plebis est sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium, sive invisibilium. |
| 18 | Omnibus viribus pax est custodienda, quia semper in Deo manet. |
| 19 | Qui in pace sancta manet, cum sanctis Dei manet. |
| 20 | Sacerdotis est in pace populum Dei admonere quid debeat agere: populi est in humilitate audire quae monet sacerdos. |
| 21 | Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat: plebis est audire, ne faciat. |