Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT V. De lectionis studio.
| 1 | Sanctarum lectio Scripturarum divinae est cognitio beatitudinis. |
| 2 | In his enim quasi in quodam speculo homo seipsum considerare potest, qualis sit, vel quo tendat. |
| 3 | Lectio assidua purificat animam, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat legentis. |
| 4 | Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare [frequenter] et legere. |
| 5 | Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur: cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. |
| 6 | Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum, sive quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. |
| 7 | Labor honestus est lectionis [studium], et multum ad emundationem animae proficit. |
| 8 | Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur et pascitur, sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucicibus meis eloquia tua, Domine! |
| 9 | super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). |
| 10 | Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opera. |
| 11 | Omnis plane Scriptura sancta ad nostram scripta est salutem, ut proficiamus in eis in veritatis cognitione. |
| 12 | Saepius caecus offendit quam videns: sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat, quam ille qui scit. |
| 13 | Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore viam rectam vix graditur. |