Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT IV. De spe.
| 1 | Tria quidem [Al., quaedam] proposuit animae nostrae necessaria egregius gentium doctor, dicens: Spes, fides, charitas, tria haec: maior autem his est charitas (I Cor. XIII, 13). |
| 2 | Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet: sed spe certae [Ms., certa] misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis; quam recte sperare possunt, si ab actione pravi operis cessabunt. |
| 3 | Ideo nec propter spem veniae perseveranter peccare debemus, neque quia Deus iuste peccata punit, veniam desperare debemus: sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus. |
| 4 | Similiter et in omni tribulationum angustia, spe ad solatium supernae pietatis currendum est, quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente Propheta: In Deo salutare meum et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est (Psal. LXI, 8). |