monumenta.ch > Nepos > 5 > 1 > 6 > 1 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 7 > 3
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, II. De fide. <<<     >>> IV. De spe.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT III. De charitate.

1 In praeceptis vero Dei charitas obtinet principatum, sine cuius perfectione nihil Deo placere posse Paulus testatur apostolus (I Cor. XIII), qui nec martyrium nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem, sine charitatis officio quidquam proficere posse [Al., prodesse] ostendit.
2 Inde et ipse Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua.
3 Addidit quoque: Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum; in his duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 36 seq.).
4 Quod vero ait: Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum.
5 Dei vero dilectio in observatione mandatorum eius tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat (Ioan. XIV, 23).
6 Unde ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Ibid., XIII, 35).
7 Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10).
8 Item Ioannes evangelista: Hoc mandatum habemus a Domino [Al., Deo], ut qui diligit Dominum [Al., Deum), diligat et proximum (I Ioan. IV, 21).
9 Si forte quislibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta.
10 Nobilior est generatio spiritualis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa Veritas ait: Nisi quis renatus [Al., natus] fuerit ex aqua et Spiritu [sancto], non potest introire in regnum Dei (Ioan. III, 5).
11 Discat homo quae sunt praecepta Dei, et ea custodiat quantum valeat: et sic se cognoscat charitatem Dei habere.
12 Quorum aliqua tuae ostendere, dilectissime fili, devotioni nominatim curabo, ut paucis intellectis [Al., perspectis] facilius aliorum virtutes intelligere valeas.
Alcuinus HOME

csg146.123 csg272.243 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik