monumenta.ch > Nepos > 5 > 1 > 6 > 1 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 7 > 3 > 3 > EPISTOLA NUNCUPATORIA. > 12 > PSALMUS. > ALIUD CARMEN ADONICUM. > 2
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, PRIMUM. De sapientia. <<<     >>> III. De charitate.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT II. De fide.

1 Sed haec cognitio divinitatis et scientia veritatis per fidem catholicam discenda est; quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6).
2 Vere beatus est, qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit.
3 Igitur sicut otiosa est fides sine operibus [bonis], ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta.
4 Unde et beatus Iacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non faciat [Codd. mss. habeat]?
5 Nunquid poterit fides salvare eum?
6 Fides sine operibus mortua est [Codd. mss., otiosa est].
7 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Iac. II, 14 seqq.): de cuius excellentia est alterius temporis disputare; quia breviarium, quod de mandatis Dei tibi petisti districto sermone fieri, profundissimas de fide catholica rationes [Edit., orationes, mendose] explicare non poterit.
Alcuinus HOME

csg146.122 csg272.243 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik