monumenta.ch > Nepos > 5 > 1 > 6 > 1 > 1
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, EPISTOLA NUNCUPATORIA. <<<     >>> II. De fide.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, CAPUT PRIMUM. De sapientia.

1 Primum [Al., Primo] omnium quaerendum homini est quae sit vera scientia veraque sapientia: quia sapientia huius mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19).
2 Scientia vera est a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est Deum colere secundum mandatorum illius veritatem: quia in his duobus [Al., add., mandatis] vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait: Diverte a malo et fac bonum (Psal. XXXIII, 15).
3 Non enim sufficit cuiquam mala non facere, nisi etiam et bona faciat: nec bona facere, nisi etiam et mala non committat [Al. et mala amittat].
4 Omnis ergo qui sic sapiens est, procul dubio beatus erit in aeternum; beata siquidem [vita] est cognitio divinitatis; cognitio [vero] divinitatis virtus boni operis est: virtus boni operis fructus est aeternae beatitudinis.
Alcuinus HOME

csg146.121 csg272.243 tbl18338.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik