monumenta.ch > Quintilianus > 1 > IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT SCRIPTUM ALBINI MAGISTRI AD CAROLUM IMPERATOREM. > 9 > 8 > PSALMUS. > 4 > 5 > 4 > PSALMUS. > 5 > 1 > EPISTOLA NUNCUPATORIA.
>>> Alcuinus, De virtutibus et vitiis, PRIMUM. De sapientia.

Alcuinus, De virtutibus et vitiis, EPISTOLA NUNCUPATORIA.

1 Dilectissimo filio Widoni [Al., Huitoni] comiti, humilis levita Alcuinus salutem.
2 Memor sum petitionis tuae et promissionis meae, qua me obnixe flagitasti, aliqua tuae occupationi, quam te in bellicis rebus habere novimus, exhortamenta [Al., aliquod . . . exhortamentum] brevi sermone conscribere, ut habeas [Al., haberes] iugiter inter manus manuales [Al., in manibus] paternae admonitionis sententias, in quibus teipsum considerare debuisses [Al., potuisses], atque ad aeternae beatitudinis excitare studium: cui tam honestae petitioni libenter me annuere fateor, optans meae devotionis apices tibi ad perpetuam proficere salutem.
3 Quos etiam, quamvis minus eloquenter videas esse compositos [Al., videantur esse compositi], tamen certissime scito sanctae charitatis vigore eosdem esse dictatos.
4 Singulis siquidem huius sermonis seriem distinxi capitulis, quatenus facilius vestrae [Al. tuae] devotionis memoriae haec mea dicta inhaerere potuissent; sciens te in multis saecularium rerum cogitationibus occupatum.
5 Unde precor sanctum salutis vestrae [Al., sanctae salutis tuae] desiderium, ad harum saepius, quasi ad quoddam recurrere solatium, litterarum lectionem; ut animus exterioribus fatigatus molestiis, ad seipsum reversus habeat, in quo gaudeat; et quo maxime festinare debeat, intelligat.
6 Sicut meas [Al., sicut ego a me has] diligenter flagitasti piae exhortationis litterulas, ita te humiliter deposco, ut easdem saepius relegere digneris.
7 Ob hoc tuam, dilectissime fili, dilectionem obnixe deprecor, ut plurima tibi ipse [Al., ut optima tibi ipsi] eleemosynarum largitione, et iudicum ac iudiciorum aequitate, et misericordiae sedulitate, coelestis gloriae habitationem indefessa voluntate praeparare studeas.
8 In quo opere et desiderio te divina clementia semper ubique adiuvare dignetur [dilectissime fili].
Alcuinus HOME

csg272.243

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik