monumenta.ch > Alcuinus > DE VIRTUTIBUS. > XIII.
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, XII. <<<     >>> XIV.

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, XIII.

1 Ethica dividitur in Prudentiam Iustitiam Fortitudinem Temperantiam.
2 Prudentia in agnitionem veritatis inducit hominem. Iustitia dilectionem Dei et [amorem] proximi servat.
3 Fortitudo vincit adversa, mortemque contemnit.
4 Temperantia vitiosas voluptates reprimit, et omnia moderatur.
5 Hae sunt quatuor virtutes principales, quae mores ornant, merita praebent, diabolum vincunt, coelum aperiunt.
6 Prima intelligit; secunda diligit; tertia victoriam dat; quarta modum imponit.
Alcuinus HOME

bmv337.53 bmv405.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik