monumenta.ch > Alcuinus > DE VIRTUTIBUS.
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PRONUNTIATIONE. <<<     >>> SCHEMATA Quae sequuntur, in cod. mss. S. Emmerami, Frisingensi, aliis, atque in editione Duacensi anni 1564 figuris repraesentantur.

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE VIRTUTIBUS.

1 ALB. Est, et vere est in omni re necessarium, quia quidquid modum excedit, in vitio est.
2 Ideo virtutes in medio positae sunt, de quibus tuae venerandae auctoritati plura dicere potuissem, si disputatio nostra ad finem non festinaret; et si non superfluum videretur tecum de virtutibus agere, quem virtutum non tantum scientia, sed etiam ornat efficientia.
3 CAR. Non tamen te, magister, prius dimittam calamum responsionis claudere, quam mihi nomina et partes quatuor virtutum exponas, quas radices aliarum esse virtutum dixisti.
4 Paulo ante inter nos constitit, sermocinationis exercitationem esse necessariam.
5 In quo melius est habendum sermonis studium, quam in virtutum excellentia, quae utrinque, et scribentibus et legentibus multum prodesse valet? - ALB. Prodest, ut dicis, domine mi rex, sed inter utrumque coarctor.
6 Nam succincta brevitas pauca postulat, et res ardua plura desiderat.
7 CAR. Tempera te inter utrumque, ne aut prolixitas fastidium, aut brevitas ignorantiam generet.
8 - ALB. Primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae.
9 CAR. Has ipsas res magnopere velim agnoscere [Mss., cognoscere].
10 - ALB. Eae sunt virtus, scientia, veritas, amor bonus. - CAR. Nunquid [non] has Christiana religio apprime laudat? - ALB. Laudat et colit.
11 - CAR. Quid philosophis cum iis? - ALB. Has intellexerunt in natura humana, et summo studio coluerunt.
12 - CAR. Quid tunc distat inter philosophum talem et Christianum? - ALB. Fides et baptisma.
13 CAR. Prosequere tamen philosophicas definitiones de virtutibus; et primum dic, quid sit ipsa virtus? - ALB. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas.
14 - CAR. Quot habet partes? - ALB. Quatuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.
15 - CAR. Quae est prudentia? - ALB. Rerum et naturarum scientia.
16 - CAR. Quot habet partes? - ALB. Tres: memoriam, intelligentiam, providentiam.
17 - CAR. Harum quoque definitiones dicito.
18 - ALB. Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt.
19 Intelligentia, per quam ea perspicit quae sunt.
20 Providentia, per quam futurum aliquid praevidetur, antequam fiat.
21 CAR. Iustitiae rationem expone.
22 - ALB. Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem.
23 In hac divinitatis cultus et humanitatis iura, et aequitas totius vitae conservatur.
24 - CAR. Eius quoque partes pande.
25 - ALB. Partim illa est ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu.
26 - CAR. Quomodo ex naturae iure? - ALB. Quia partes illius quaedam naturae vis [Al., quasdam natura] inserit, ut religionem, pietatem [gratiam], vindicationem, observantiam, veritatem.
27 - CAR. De his singulis lucidius aperi.
28 - ALB. Religio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniasque affert.
29 Pietas, per quam sanguine coniunctis, patriaeque benevolis officium, diligensque tribuitur cultus.
30 Gratia, in qua amicitiarum [Mss., inimicitiarum] et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur.
31 Vindicatio, per quam ius aut iniuria et omnino omne, quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur.
32 Observantia, qua homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignamur.
33 Veritas, per quam ea quae sunt, aut quae fuerunt, aut quae futura sunt, indicantur [Ms., dicuntur].
34 - CAR. Quomodo ex consuetudinis usu iustitia servatur? - ALB. Ex pacto, pari, iudicato [et] ex lege.
35 - CAR. Plus quaero et de his quoque.
36 - ALB. Pactum est quod inter aliquos convenit.
37 Par in omnes aequabile est.
38 Iudicatum, quod alicuius magni viri, aut aliquorum sententiis constitutum est.
39 Lex est omni populo scriptum ius, quid cavere vel quid observare debeat.
40 CAR. Nunc fortitudinem cum suis partibus ut depromas efflagito.
41 - ALB. Fortitudo est magnanima periculorum et laborum perpessio.
42 Eius partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia.
43 - CAR. Harum rationes patefac.
44 - ALB. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio, atque administratio [Edit., animi invitatio].
45 Fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae certa cum spe collocavit.
46 Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio.
47 Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio.
48 CAR. Restat [tibi] ut de temperantia dicas, a qua orta est nobis de virtutibus inquisitio: cuius proprietatem et partium illius audire exspecto.
49 - ALB. Temperantia est rationalis [Mss., rationabilis] in libidinem atque in alios non rectos impetus [animi firma et moderata] dominatio [Edit., impetus moderatio].
50 Eius partes sunt: continentia, clementia, modestia.
51 Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii gubernatione regitur et deprimitur.
52 Clementia est, per quam iniuria et odia miti animo retinentur.
53 Modestia est, per quam totius vitae modus seu animi seu corporis motibus [Edit., moribus] ubique honesti cura servatur.
54 CAR. Honor eximius est coram hominibus hanc servanti, et laus apud Dominum [Mss., Deum].
55 Sed miror nos Christianos, si [illi] philosophi has virtutes ob illarum tantum dignitatem vel laudem vitae servaverunt, cur nos ab iis in multis devio errore declinamus, cum haec nunc in fide et charitate servantibus [Mss., observantibus] aeternae gloriae ab ipsa veritate Christo Iesu praemia pollicentur? - ALB. Plus miserandi quam mirandi sumus, quia plurimi ex nostris sunt, quos nec terror poenarum, nec gloria praemiorum ad virtutum dignitatem revocat.
56 CAR. Agnosco et sine lacrymis non dico multos esse tales.
57 Attamen rogo, ut, quam breviter possis, edisseras quomodo hae excellentes virtutes in nostra religione Christiana intelligendae atque observandae sint? - ALB. Nonne tibi videtur sapientia esse, qua Deus secundum modulum humanae mentis intelligitur et timetur, et futurum eius creditur iudicium? CAR. Intelligo [et assentio] nihil esse hac sapientia [Mss., huic sapientiae] excellentius.
58 Et in Iob recolo scriptum: Ecce hominis sapientia, pietas.
59 [Et quid pietas, nisi Dei cultus, qui] Graece dicitur Θεοσέβεια [Mss., theosebion].
60 - ALB. Bene intelligis et vere.
61 Sed quid tibi iustitia videtur esse, nisi charitas Dei eiusque mandatorum observatio? CAR. Et hoc agnosco.
62 Nihil hac iustitia iustius, imo nullam aliam esse nisi istam.
63 - ALB. Nunquid non fortitudinem esse cernis, qua hostis antiquus vincitur, et adversa mundi fortiter tolerantur? CAR. Cerno equidem, nec aliquid hac victoria laudabilius aestimo.
64 - ALB. An temperantia non est, quae libidinem refrenat, avaritiam reprimit, omnes animi impetus sedat et temperat? - CAR. Est et vere [est, et] omni homini valde necessaria.
65 Sed adhuc quaero, ad quem finem harum virtutum observatio spectet? - ALB. Ut diligatur Deus et proximus.
66 An aliud aestimas CAR. Nil equidem aliud.
67 Sed quam breve auditu est, tam difficile factu est et arduum.
68 - ALB. Quid facilius est quam amare species pulchras, et dulces sapores, sonos suaves, odores fragrantes, tactus iucundos, honores et felicitates saeculi? Haec ne amare facile est animae, quae velut volatilis umbra recedunt; et Deum non amare, qui est aeterna pulchritudo, aeterna suavitas, aeterna dulcedo, aeterna fragrantia, aeterna iucunditas, perpetuus honor, indeficiens felicitas? Maxime cum divinae Scripturae nil aliud nobiscum agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente, et proximum nostrum tanquam nosmetipsos.
69 Nam promissum habemus ab illo, qui fallere ignorat: Iugum, inquit, meum suave est et onus meum leve.
70 Laboriosior est enim amor huius mundi quam Christi.
71 Quod enim in illo anima quaerit, non invenit, id est, felicitatem et aeternitatem; quoniam haec infima pulchritudo transit et recedit, vel amantem deserit, vel ab amante deseritur.
72 Teneat ergo anima ordinem suum.
73 CAR. Quis est ordo animae? - ALB. Ut diligat, quod superius est, id est, Deum; et regat, quod inferius est, id est, corpus; et socias animas dilectione nutriat et foveat.
74 His enim sacrificiis purgata atque exonerata anima ab hac laboriosa et aerumnosa vita revolabit [ad quietem] et intrabit [Al., emigrabit] in gaudium Domini sui.
75 CAR. Magnum quemdam virum et vere beatum praedicas, magister.
76 - ALB. Magnum te faciat Deus et vere beatum, domine mi rex, et in hac virtutum quadriga, de qua paulo ante egimus, ad coelestis regni arcem geminis dilectionis pennis saeculum hoc nequam transvolare concedat.
77 CAR. Fiat, fiat, gratia divina donante.
78 - ALB. Sermo iste noster, qui de volubili civilium quaestionum ingenio [Al., genio] initium habuit, hunc aeternae stabilitatis habeat finem, ne aliquis nos incassum tantum disputando itineris peregisse contendat.
79 CAR. Quis est, qui frustra sermocinari audeat dicere, si aut honestarum [est saeculi] scrutator [curiosus] artium, aut excellentium sectator virtutum? Nam me, ut fateor, ad has inquisitiones scientiae amor adduxit: et tibi gratiam habeo, quod inquisita non negasti.
80 Ac ideo hanc tuarum responsionum benevolentiam probo, et studiosis profuturam esse arbitror; si modo macula livoris legentem non corrumpit.
Alcuinus HOME

bmv337.53 bmv405.138

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PRONUNTIATIONE. <<<     >>> SCHEMATA Quae sequuntur, in cod. mss. S. Emmerami, Frisingensi, aliis, atque in editione Duacensi anni 1564 figuris repraesentantur.
monumenta.ch > Alcuinus > DE VIRTUTIBUS.