Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PRONUNTIATIONE.
| 1 | CAR. Sed ordo meae interrogationis postulat ut tua responsio ad pronuntiationem procedat, quam quintam partem artis rhetoricae [esse] in principio nostrae disputationis memini te dixisse, magister. |
| 2 | - ALB. Pronuntiatio est verborum dignitas, vocis sensibus accommodatio [Al., accommodata], et corporis moderatio. |
| 3 | Haec enim in tantum excellit, ut etiam secundum sententiam maximi Tullii indocta oratio laudem [tamen] consequatur, si optime pronuntietur [Mss., proferatur]. |
| 4 | Et quantumvis expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum irrisionemque meretur, nisi forte tibi, domine mi rex, aliter videatur. |
| 5 | CAR. Mihi nequaquam aliter. |
| 6 | Sed huius quoque partis praecepta sequenda vel vitia cavenda velim ut indices [Mss., dicas]. |
| 7 | - ALB. Primo exerceri debet vocis et spiritus moderatio, et corporis et linguae motus, quae non tam artis sunt, quam laboris. |
| 8 | Vitia quoque, si quae [Mss., qua] sunt, oris diligenti cura sunt emendanda. |
| 9 | Nec verba sint inflata vel anhelata, vel in faucibus frendentia, nec oris inanitate resonantia, non aspera frendentibus dentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim et aequabiliter [Ms., aequaliter] et leniter et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuncientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore vociferetur, vel ostentationis causa frangatur oratio; verum pro locis, rebus, personis, causis et temporibus dispensanda est. |
| 10 | Nam alia simplicitate narranda sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda, alia miseratione flectenda, ut semper vox et oratio suae causae conveniat. |
| 11 | Haec te praecepta ad pronuntiationis laudem deducunt, et tibi honestatem et tuae causae fidem efficiunt [Ms., efficient]. |
| 12 | CAR. Quid est quod paulo ante corporis moderationem dixisti esse observandam? - ALB. Dixi quia necessarie observandum est, ut recta sit facies, ne labra detorqueantur, ne immodicus hiatus distendat rictum, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata cervix, neque elata aut depressa supercilia. |
| 13 | Infinitum enim in his quoque rebus momentum est, quia nihil quod non decet, placere potest. |
| 14 | Et ut ait M. Tul. |
| 15 | , Caput artis est decere quod facias. |
| 16 | Labra lambere vel mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus esse debeat eorum motus. |
| 17 | Ore enim magis quam labris loquendum est. |
| 18 | CAR. Haec, venerande magister, iucunda esse et honesta fateor, mihique multum placabilia: sed, ut video et intelligo, iugem exercitationem et quotidianum usum postulant, et ad plenam consummationem, nisi continua meditatione et instanti exercitatione, non possunt pervenire, sine qua nullam disciplinam esse illustrem puto. |
| 19 | - ALB. Ita est, domine mi rex, ut dicis. |
| 20 | Nam exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium magistrorum praecepta superabit. |
| 21 | Quamobrem inventio, et dispositio, et elocutio, et memoria et pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescunt [Al., convalescente]. |
| 22 | Naturae enim vicem pene obtinet consuetudo. |
| 23 | Nam in arte qualibet exercitata consuetudo confidentiam constantiamque procreat, sine qua nil ars proficit. |
| 24 | Quid enim timidis arma? Amet laudem iuvenis, magnumque sciat esse, multis tacentibus, solum audiri. |
| 25 | Nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. |
| 26 | Discat ab adolescentia non reformidare ante multos loqui, ut eum nec metus [frangat], nec ultra modum reverentia retardet, ut cum omnibus oratoris sit opibus instructus, animi quoque praestantia et fiducia oris illi non desit. |
| 27 | CAR. Quapropter, ut mihi videtur, illis sermocinandi ratio, qui causis civilibus et negotiis saecularibus interesse aestimandi sunt, mox a pueritia multo studio habenda est. Vocis quoque [et verborum] exercitatio, ut ab ineunte aetate assuescat, vocis fiducia et verborum copia, et decenti corporis motu, ut sine formidine faciat in publicis quaestionibus, quod cum consuetudine gessit in privatis. |
| 28 | - ALB. Vere intelligis et optime prosequeris. |
| 29 | Nam ut in castris miles, sic in domo orator debet erudiri; ut quod solus exercuerat, inter multos facere ne [Mss., non] formidet. |
| 30 | CAR. Iam quoque necesse esse video, ut domesticus usus cavere incipiat, quod publicus conventus detrahere possit. |
| 31 | Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet, qui honestis inter alienos loqui desiderat. |
| 32 | Cum enim in omni parte vitae honestas pernecessaria sit, maxime in sermonibus, quia fere cuiusque mores sermo probat, nisi tibi, magister, aliter videatur. |
| 33 | - ALB. Mihi vero de hac re nil aliud videri potest, ac ideo consuetudinaria sermocinatione verba sint lecta, honesta, lucida, simplicia, plano ore, vultu quieto, facie composita, sine immoderato cachinno, clamore nullo prolata. |
| 34 | Nam bonus modus est in loquendo, tanquam in ambulando, clementer ire, sine saltu, sine mora, quatenus omnia medii moderaminis temperantia fulgeant, quae est una de quatuor virtutibus, de quibus caeterae tanquam radicibus procedunt virtutes, in quibus est animae nobilitas, vitae dignitas, morum honestas et laus disciplinae. |
| 35 | CAR. Intelligo comicum [Mss., philosophicum] illud proverbium non solum in moribus, sed etiam in verbis esse necessarium. |
| 36 | - ALB. Quodnam? - CAR. Ne quid nimis. |