Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE MEMORIA.
| 1 | CAR. Quid dicis de nobilissima, ut reor, rhetoricae parte, memoria? - ALB. Quid aliud, quam [Mss., nisi] quod Marcus Tullius dicit, quod thesaurus est omnium rerum memoria, quae nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur [Al., adhiberetur], intelligimus omnia, etiamsi praeclara fuerint, in oratore peritura. |
| 2 | CAR. Suntne aliqua eius praecepta, quomodo vel illa adhibenda vel augenda sit? - ALB. Non habemus eius alia praecepta, nisi dicendi [Ms., discendi] exercitationem et scribendi usum, et cogitandi studium; et ebrietatem cavendam, quae omnibus bonis studiis nocet maxime; quae non solum corporis aufert sanitatem, sed etiam mentis [Ms., menti] adimit integritatem. |
| 3 | CAR. Sufficiunt haec praecepta, si quis idoneus est ad haec implenda. |
| 4 | Nam, ut video, tam ardua sunt sensu, quam rara verbis. |
| 5 | - ALB. Etiam ardua et utilia. |