monumenta.ch > Alcuinus > VII. > DE PERIOCHIS. > DE ELOCUTIONE.
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE DISPOSITIONE. <<<     >>> DE MEMORIA.

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE ELOCUTIONE.

1 CAR. Iam nunc nos ordo disputationis ad elocutionis deduxit inquisitionem, quae magnam causae affert venustatem et rhetori dignitatem.
2 Nec te ab huius tam facile excusas responsis, quam [Al., quae] ex dispositionis praeceptis [te] eruisti.
3 - ALB. Non [me] excuso, sed tuas, domine mi rex, licet tardo pede, non tamen tarda voluntate, sequar interrogationes.
4 - CAR. Primo, qualis esse debeat elocutio, aperi.
5 - ALB. Facunda debet esse et aperta.
6 - CAR. Quomodo aperta? - ALB. Aperta erit, si utaris significantibus et propriis verbis, et usitatis sine ambiguo, non nimis procul ductis translationibus, nec interposito hyperbato [Mss., hyperbaton]? CAR. Quomodo facunda? - ALB. Facunda erit, si grammaticae regulas servet, et auctoritate veterum fulciatur.
7 - CAR. Qualiter ad auctoritatem priscorum potest oratio nostra pervenire? - ALB. Legendi sunt auctorum libri, eorumque bene dicta memoriae commendanda [quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui, nisi ornate].
8 Neque tamen [Al., enim] utendum erit priscis verbis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi raro, ornandi causa et parce; sed tamen usitatis plus ornatur eloquentia.
9 CAR. An magis ornatur in singulis verbis, vel in coniunctione verborum eloquentia? - ALB. Utrumque.
10 Nam in singulis verbis, et in coniunctione verborum decus orationis constat.
11 CAR. Si in utrisque constat, de utrisque dic.
12 - ALB. In singulis verbis duo sunt quae orationem illustrant; aut si sit proprium verbum, aut si sit translatum.
13 In propriis illa laus est, ut abiecta et inconsueta fugiamus; electis et illustribus utamur, in quibus plenum quiddam et consonans inesse videatur, in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum.
14 In translatis patet ornatus, quem genuit necessitas, inopia coacta et angusta, post [autem] delectatio et iucunditas celebravit.
15 Num ut vestis repellendi frigoris causa primo reperta est, post adhiberi coacta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem; sic verbis translativis instituta est inopiae [Al., inopia et] causa, deinde frequentata est delectatione et ornatu.
16 Nam gemmare vites, luxuriari messem, fluctuare segetes etiam rustici dicunt; quod enim declarari vix potest verbo proprio, id translato illustratur.
17 Ea tamen transferri oportet, quae faciunt rem clariorem; ut est: horrescit mare [et fervet aestu pelagus].
18 Nonnunquam etiam brevitas translatione conficitur, ut, telum manu fugit; imprudentia enim teli missi propriis verbis exprimi brevius non posset; et quoniam summa haec laus est verborum translatorum, ut sensum aperiant [Mss., verbi translati. . . aperiat] CAR. An undecunque licet ducere translationem? - ALB. Nequaquam, sed tantum de honestis rebus.
19 Nam summopere fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos qui audiunt trahet similitudo; ut dictum est: Morte Africani castratam rempublicam et stercus curiae.
20 In utroque deformis cogitatio similitudinis.
21 Item non sit maior translatio quam res postulet, ut, tempestas litis.
22 Aut contra minor, ut: [aer tonat], ceu aperto nare dormiens stertit.
23 Est quoque pulchra translatio per metonymiam, cum res per auctorem rei significatur, ut, pro bello Martem, pro frugibus Cererem.
24 Aut cum virtutes et vitia pro ipsis, in quibus sunt, appellamus, ut: In quam domum luxuries irrupit, aut avaritia penetravit.
25 Est et synecdochica translatio pulchra, cum ex parte totum aut ex toto partem significamus, ut pro tota domo tectum dicamus, aut pro undis mare.
26 CAR. Qualis oportet sit verborum coniunctio? - ALB. Decens et composita et compacta; ut nec sit hiulca vocalibus, ut: Placida aura adest.
27 Nec aspera consonantibus, ut: Multum ille luget.
28 Nec ab ultima syllaba prioris verbi sequens verbum incipiat, ut: Prima mater.
29 Nec prima cum ultima faciat obscoenitatem, ut: Numerum nunquam intellexi.
30 Cavendum quoque est, ne inania verba non rei gerendae [Mss., agendae], sed structurae tantummodo implendae causa proferantur.
31 Et ut ad summum veniam, sicut reliquarum rerum fundamentum est sapientia, ita et in eloquentia quoque.
32 Ut enim in vita, ita et in oratione nihil clarius [est], quam omnia sapienter fieri.
33 Quapropter oratori summopere praevidendum est, quid sibi deceat, et suae conveniat causae, non in sententiis solum, sed etiam in verbis.
34 Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas; nec vero locus, [aut] tempus, aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est, aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat, est considerandum.
Alcuinus HOME

bmv337.53 bmv405.138

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE DISPOSITIONE. <<<     >>> DE MEMORIA.
monumenta.ch > Alcuinus > VII. > DE PERIOCHIS. > DE ELOCUTIONE.