Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE DISPOSITIONE.
| 1 | Memini te, magister, post inventionem posuisse dispositionem; in qua praecepisti [Edit., praecipitur], inventas res oratorem ordinate distribuere. |
| 2 | Si haec quoque alia [Mss., aliqua] habeat praecepta, pande. |
| 3 | ALB. Non multa per se habet haec pars ad se [solam] pertinentia praecepta, quae non inveniantur in inventionis praeceptis vel elocutionis. |
| 4 | Nam et haec rebus et verbis maxime prodest, et ornamentum fidemque argumentationibus praestat, et laudem orationi tribuit, cum omnia non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensanda et componenda sunt, prout praesens ratio utilitatis aut decoris aut necessitatis exegerit. |
| 5 | Sed quod ad verborum dispositionem pertinet, satis plene docetur, cum de elocutione tractabitur [Ms., tractatur]. |
| 6 | De rerum vero dispositione, per singula membra orationis, in inventionis praeceptis traditum est. |